236
VITRUVIUS.
LIBER TERTIUS.
PRAEFATIO.
DELPHICUS Apollo Socratem omnium sapientissimum
pythiæ responsis est professus. Is autem memoratur
prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum
pectora fenestrata ! et aperta esse, uti non occultos haberent -
sensus, sed patentes ad considerandum. Utinam
vero rerum natura, sententiam ejus sequuta, explicata
et apparentia ea constituisset ! Si enim ita fuisset, non
solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, -
sed etiam disciplinarum scientiæe sub oculorum considerationem -
subjecta non incertis judiciis probarentur.
sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis
adderetur. Igitur quoniam haec non ita, sed uti natura
rerum voluit, sunt constituta, non efficitur, ut possint
homines, obscuratis sub pectoribus ingeniis, scientias
artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, judicare. -
Ipsi autem artifices, etiamsi polliceantur suam prudentiam, -
si non pecunia sint copiosi, seu vetustate officinarum -
habuerint notitiam, aut etiam gratia et forensi
cloquentia non fuerint praediti, pro industria studiorum