Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
200
quae  infernas,  egregios  in  aedificiis  ad  diuturnitatem
præstat  usus.  Et  de  his  rebus,  quemadmodum  videantur
e  locorum  proprietatibus  habere  vitia  aut  virtutes,  uti
sint  considerantibus  apertiora,  exponam.
X.  De  abiete  supernate  et  infernate  cum  Apennini  descriptione.
Montis  Apennini  131  prima  radices  ab  Tyrrheno  mari
in  Alpes  et  in  extremas  Etruriæ  regiones  oriuntur  :  ejus
vero  montis  jugum  se  circumagens,  et  media  curvatura
prope  tangens  oras  maris  Adriatici,  pertingit  circuitionibus -
  contra  fretum  132.  Itaque  citerior  ejus  curvatura,
quæ  vergit  ad  Etruriæ  Campaniæque  regiones,  apricis
est  potestatibus  :  namque  impetus  habet  perpetuos  ad
solis  cursum.  Ulterior  autem,  quæ  est  proclinata  ad  Superum -
  mare,  septentrionali  regioni  subjecta,  continetur
umbrosis  et  opacis  perpetuitatibus.  Itaque  quae  in  ea
parte  nascuntur  arbores,  humida  potestate  nutritæe,  non
solum  ipsæ  augentur  amplissimis  magnitudinibus  133;
sed  earum  quoque  venae  humoris  copia  repletæ,  turgentes -
  liquoris  abundantia,  saturantur.  Quum  autem  excisæe
et  dolatae  vitalem  potestatem  amiserint,  venarum  rigore -
  permanente  134,
siccescendo  propter  raritatem
fiunt  inanes  et  evanidae,  ideoque  in  æedificiis  non  possunt
habere  diuturnitatem.
Quæ  autem  ad  solis  cursum  spectantibus  locis  procreantur, -
  non  habentes  interveniorum  raritates,  siccitatibus -
  exuctæ  solidantur,  quia  sol  nou  modo  ex  terra
lambendo,  sed  etiam  ex  arboribus  educit  humores.  Ita¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer