VITRUVIUS. LIB. II.
198
gatos, et faces ardentes ad eam munitionem accedentes
mittere. Itaque celeriter milites congesserunt.
Postquam flamma circa illam materiam virgas com¬
prehendisset, ad cœlum sublata effecit opinionem, uti
videretur jam tota moles concidisse. Quum autem ea
per se exstincta esset et requieta, turrisque intacta appa¬
ruisset, admirans Cæsar jussit extra telorum missionem
eos circumvallari. Itaque timore coacti oppidani quum se
dedidissent, quæsitum unde essent ea ligna, quae ab igni
non læderentur? Tunc ei demonstraverunt eas arbores,
quarum in his locis maxima sunt copiae, et ideo id
castellum Larignum, item materies larigna est appellata.
Hæc autem per Padum Ravennam deportatur, in
colonia Fanestri, Pisauri, Anconæ, reliquisque, qua
sunt in ea regione, municipiis præbetur. Cujus mate¬
riei si esset facultas apportationibus ad Urbem, maxima
haberentur in ædificiis utilitates; etsi non in omnibus,
certe tabulæe in subgrundiis circum insulas si essent ex
ea collocatae, ab trajectionibus incendiorum aedificia pe¬
riculo liberarentur, quod eae nec flammam nec carbo¬
nem possunt recipère nec facere per se.
Sunt autem ea arbores foliis similes pini, materia ea¬
rum prolixa, tractabilis ad intestinum opus, non mi¬
nus quam sapinea, habetque resinam liquidam mellis
Attici colore, qua etiam medetur phthisicis.
De singulis generibus, quibus proprietatibus e natura
rerum videantur esse comparatæe, quibusque procreen¬
tur rationibus, exposui : insequitur animadversio, quid
ita, qua in Urbe supernas dicitur abies, deterior est;