VITRUVIUS. LIB. II.
196
ex ea, et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter æternitatem -
sunt facta. Nascuntur autem hæe arbores maxime
Cretæ, et Africæ, et nonnullis Syriæe regionibus.
Larix vero, qua non est nota 127, nisi his municipalibus, -
qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora
maris Adriatici, non solum ab succi vehementi amaritate -
128, ab carie, aut a tinea non nocetur, sed etiam
flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, -
nisi, uti saxum in fornace ad calcem coquendain,
aliis lignis uratur : nec tamen tunc flammam recipit, nec
carbonem remittit 129, sed longo spatio tarde comburitur, -
quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura; -
humore autem et terreno est materia spisse solidata -
et non habens spatia foraminum, qua possit ignis
penetrare, réjicitque éjus vim, nec patitur ab eo sibi cito
noceri : propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed
quum portatur, aut in navibus, aut supra abiegnas rates
collocatur.
Ea autem materies quemadmodum sit inventa, est
causa cognoscere. Divus Cæsar 13° quum exercitum habuisset -
circa Alpes, imperavissetque municipiis præestare
commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocabatur -
Larignum, tunc qui in eo fuerunt, naturali munitione -
confisi, noluerunt imperio parere. Itaque imperator -
copias jussit admoveri. Erat autem ante ejus
castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus
transversis, uti pyra, inter se composita alte, ut posset
de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
Tunc vero quum animadversum est alia eos tela, præeter
sudes, non habere, neque posse longius a muro propter
pondus jaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alli¬