VITRUVIUS. LIB. II.
192
Esculus vero, quod est omnibus principiis temperata,
habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea quum in humore -
collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, -
ejecto aere et igni, operatione humidæe potestatis
vitiatur. Cerrus, suber, fagus 114, quod parvam habent
mixtionem humoris et ignis et terreni, aeris plurimum, -
pervia raritate humores penitus recipiendo, celeriter -
marcescunt. Populus alba et nigra, item salix 115,
tilia 16, vitex, ignis et aeris habendo satietatem, humoris -
temperate, parum autem terreni habentes, leviori
temperatura comparatæe, egregiam habere videntur in
usu levitatem. Ergo quum non sint durae terreni mixtione, -
propter raritatem sunt candidæ, et in sculpturis
commodam præstant tractabilitatem.
Alnus autem 117, quae proxima fluminum ripis procreatur, -
et minime materies utilis videtur, habet in se
egregias rationes : etenim aere est et igni plurimo temperata, -
non multum terreno, humore paulo : itaque
quod minus habet in corpore humoris, in palustribus
locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre
fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, -
permanet immortalis ad æternitatem, et sustinet
immania pondera structuræ, et sine vitiis conservat. Ita
qua non potest extra terram paulum tempus durare, ea
in humore obruta permanet ad diuturnitatem. Est autem -
maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia
opera et publica et privata sub fundamentis ejus generis
habent palos.
Ulmus vero et fraxinus 18 maximos habent humores
minimumque aeris et ignis; sed terreni temperata