VITRUVIUS. LIB. II
188
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum -
flaccescente fronde, ex terra recipientes radices
arborum in se succum recuperantur et restituuntur in
antiquam soliditatem. At verò aeris hiberni vis comprimit -
et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tem
pus. Ergo si ea ratione et eo tempore, quod supra
scriptum est, cæditur materies, erit tempestiva.
Caedi autem ita oportet, ut incidatur arboris crassitudo
ad mediam medullam 1°°, et relinquatur, uti per eam
exsiccescat stillando succus. Ita qui inest in his inutilis
liquor effluens per torulum, non patietur emori in eo
saniem, nec corrumpi materiae qualitatem. Tunc autem
quum sicca et sine stillis erit arbor, dejiciatur, et ita erit
optima in usu.
Hoc autem ita esse, licet animadvertere etiam de arbustis -
: ea enim cum suo quaeque tempore ad imum perforata -
castrantur 1o, profundunt e medullis quem habent -
in se superantem et vitiosum per foramina
liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. -
Qui autem non habent ex arboribus exitus humores, -
intra concrescentes putrescunt, et efficiunt inanes -
eas et vitiosas. Ergo si stantes et vivæ siccescendo
consenescunt 102, sine dubio quum eadem ad materiam
déjiciuntur, quum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt -
magnas in ædificiis ad vetustatem utilitates.
Eæ autem inter se discrepantes et dissimiles habent
virtutes, ut robur 193, ulmus te4, populus to5, cupressus -
106, abies 107 et cetera quae maxime in ædificiis sunt
idoneæe : namque non potest id robur, quod abies, nec