Objekt : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
186
copiis  earum,  quibus  comparentur  rationibus  ut  ad  vetustatem -
  non  sint  infirmae,  uti  natura  rerum  monstrat
explicabo.
IX.  De  materia.
Materies  cædenda  9°  est  a  primo  autumno  ad  id  tem
pus,  quod  erit  ante  quam  flare  incipiat  favonius  96
Vere  enim  omnes  arbores  fiunt  prægnantes,  et  omnes
suæ  proprietatis  virtutem  efferunt  in  frondes  anniversariosque -
  fructus  97.  Quum  ergo  inanes  et  humidae  temporum -
  necessitate  cæsæ  fuerint,  vanæ  fiunt  et  raritatibus -
  imbecillae:  uti  etiam  corpora  muliebria  quum
conceperint,  a  fœtu  ad  partum  non  judicantur  integra -
  98;  neque  in  venalibus  ea,  quum  sunt  præegnantia,
præstantur  sana  99,  ideo  quod  in  corpore  præeseminatio
crescens  ex  omnibus  cibi  potestatibus  detrahit  alimenta
in  se,  et  quo  firmior  efficitur  ad  maturitatem  partus,
eo  minus  patitur  esse  solidum  id,  ex  quo  ipsum  procreatur. -
  Itaque  edito  foetu,  quod  prius  in  aliud  genus  incrementi -
  detrahebatur,  quum  ab  disparatione  procreationis -
  est  liberatum,  inanibus  et  patentibus  venis  in  se
recipit,  et  lambendo  succum  etiam  solidescit,  et  redit
in  pristinam  natura  firmitatem.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer