VITRUVIUS. LIB. II.
182
nes quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri
autem parietes, ne spatia angustiora fierent, eadem
crassitudine collocantur. Lateritii vero, nisi diplinthii
aut triplinthii fuerint 97, sesquipedali crassitudine non
possunt plus quam unam sustinère contignationem. In
ea autem majestate urbis et civium infinita frequentia
innumerabiles habitationes opus fuit explicare. Ergo
quum recipere non posset area plana tantam multitudinem -
ad habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis
edificiorum res ipsa coegit devenire. Itaque pilis lapideis, -
structuris testaceis, parietibus caementitiis altitudines -
exstructæ et contignationibus crebris coaxatæe,
cœnaculorum ad summas utilitates proficiunt disparatione. -
Ergo mœenibus e contignationibus variis alto spatio -
multiplicatis, populus Romanus egregias habet sine
impeditione habitationes.
Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in Urbe
propter necessitatem angustiarum non patiantur esse
lateritios pariètes, quum extrà urbem opus erit his uti,
sine vitiis ad vetustatem sic erit faciendum. Summis parietibus -
92 structura testacea sub tegula subjiciatur altitudine -
circiter sesquipedali, habeatque projecturas
coronarum 93 : ita vitari poterunt qua solent in his
fieri vitia. Quum enim in tecto tegulae fuerint fractae
aut a ventis dejectæ, qua possit ex imbribus aqua perpluere, -
non patietur lorica testacea læedi laterem, sed
projectura coronarum rejiciet extra perpendiculum
stillas, et ea ratione servabit integras lateritiorum parietum -
structuras.