VITRUVIUS. LIB. II.
180
quum penetrassent intra murum relictis navibus inani¬
bus, Artemisia, repente fossa facta, in pelagus eduxit
classem ex portu minore, et ita invecta est in majorem.
Expositis autem militibus et remigibus, classem Rho¬
diorum inanem abduxit in altum. Ita Rhodii non haben¬
tes quo se reciperent, in medio conclusi, in ipso foro
sunt trucidati.
Ita Artemisia, in navibus Rhodiorum suis militibus
et remigibus impositis, Rhodum est profecta : Rhodi
autem quum prospexissent suas naves laureatas venire,
opinantes cives victores reverti, hostes receperunt. Tunc
Artemisia, Rhodo capta, principibus occisis, tropaeum
in urbe Rhodo suæ victoriæ constituit, aeneasque duas
statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram sua
imaginis, et istam figuravit Rhodiorum civitati stigmata
imponentem. Postea autem Rhodii religione impediti
(quod nefas est tropæa dedicata removeri), circa eum
locum aedificium struxerunt, et id erecta Graia statione
texerunt, ne quis posset aspicere, et id àαoy 39 voc¬
tari jusserunt.
Quum ergo tam magna potentia reges non contempse¬
rint lateritiorum parietum structuras, quibus et vectiga¬
libus et praeda saepius licitum fuerat non modo caemen
titio aut quadrato saxo, sed etiam marmoreo habère,
non puto oportere improbari quae e lateritia sunt struc¬
tura facta aedificia, dummodo recte sint perfecta. Sed
id genus quid ita a populo Romano in Urbe fieri non
oporteat, exponam, quæque sunt ejus rei causae et ra¬
tiones non præetermittam.
Leges publica 9° non patiuntur majores crassitudi¬