Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
178
rum  consuetudinem  et  suavitatem  sua  voluntate  reducebantur. -
  Ergo  ea  aqua  non  impudico  morbi  vitio,  sed
humanitatis  dulcedine  mollitis  animis  barbarorum,  eam
famam  est  adepta.
Relinquitur  nunc,  quoniam  ad  explicationem  moenium -
  eorum  sum  invectus,  tota,  uti  sunt,  definiam.
Quemadmodum  enim  in  dextra  parte  fanum  est  Veneris
et  fons  supra  scriptus,  ita  in  sinistro  cornu  regia  domus, -
  quam  rex  Mausolus  ad  suam  rationem  collocavit.
Conspicitur  enim  ex  ea  ad  dextram  partem  forum  et
portus  moniumque  tota  finitio;  sub  sinistra  secretus
sub  montibus  latens  portus  ita,  ut  nemo  possit  quid  in
eo  geratur  aspicere  nec  scire  :  ut  rex  ipse  de  sua  domo
remigibus  et  militibus  sine  ullo  sciente  quae  opus  essent
imperaret.
Itaque  post  mortem  Mausoli,  Artemisia  uxore  ejus
regnante,  Rhodii  indignantes  mulierem  imperare  civitatibus -
  Cariæ  totius,  armata  classe  profecti  sunt,  ut  id
regnum  occuparent.  Tunc  Artemisia  quum  esset  id  renuntiatum, -
  in  eo  portu  abstrusam  classem,  celatis  remigibus -
  et  epibatis,  comparavit;  reliquos  autem  cives
in  muro  esse  jussit.  Quum  autem  Rhodii  ornatam  classem -
  in  portum  majorem  exposuissent,  plausum  jussit  ab
muro  his  dare  pollicerique  se  oppidum  tradituros:  qui
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer