VITRUVIUS. LIB. II.
176
Acumen autem ejus et solertiam ad ædificia paranda
sic licet considerare. Quum esset enim natus Mylassis
et animadvertisset Halicarnassi locum naturaliter munitum -
emporiumque idoneum, portum utilem, ibi sibi domum -
constituit. Is autem locus est theatri curvaturae
similis. Itaque in imo secundum portum forum est constitutum; -
per mediam autem altitudinis curvaturam
praecinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua
media Mausoleum 87 ita egregiis operibus est factum,
ut in septem spectaculis nominetur. In summa arce media -
Martis fanum habens statuam colossicam s ¬6oy -
nobili manu Telocharis factam. Hanc autem statuam -
alii Timothei putant esse. In cornu autem summo
dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis
fontem.
Is autem falsa opinione putatur Venereo morbo implicare -
eos, qui ex eo biberint. Sed haec opinio quare
per orbem terrarum falso rumore sit pervagata, non
pigebit exponere. Non enim, quod dicitur molles et impudicos -
ex ea aqua fieri, id potest esse; sed est ejus fontis -
potestas perlucida saporque egregius. Quum autem
Melas et Arevanias ab Argis et Trœezene coloniam communem -
eo loci deduxerunt, barbaros Caras et Lelegas
ejecerunt. Hi autem, ad montes fugati, inter se congregati -
discurrebant, et ibi latrocinia facientes crudeliter
eos vastabant. Postea de colonis unus ad eum fontem
propter bonitatem aquae, quaestus causa, tabernam omnibus -
coplis instruxit, eamque exercendo eos barbaros
allectabat. Ita singulatim decurrentes et ad cœtus convenientes, -
e duro feroque more commutati, in Graeco-