Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
172
sed  perpetua  parietum  crassitudine  religata  continent  ad
summam  vetustatem.
Altera  est,  quam  o79  appellant,  qua  etiam
nostri  rustici  utuntur  :  quorum  frontes  poliuntur,  reliqua, -
  ita  uti  sunt  nata,  cum  materia  collocata  alternis
alligant  coagmentis.  Sed  nostri,  celeritati  studentes,
erecta  choria  locantes,  frontibus  serviunt,  et  in  medio
farciunt  fractis  separatim  cum  materia  caementis:  ita
tres  suscitantur  in  ea  structura  crustæ,  dua  frontium
et  una  media  farturæe.  Græeci  vero  non  ita;  sed  plana
collocantes,  et  longitudines  choriorum  alternis  coagmentis -
  in  crassitudinem  instruentes,  non  media  farciunt,
sed  e  suis  frontatis  perpetuum,  et  in  unam  crassitudinem -
  parietem  consolidant.  Præeterea  interponunt  singulos -
  perpetua  crassitudine  utraque  parte  frontatos,  quos
Jarovoug  appellant,  qui  maxime  religando  confirmant
parietum  soliditatem.
Itaque  si  quis  voluerit  ex  his  commentariis  animadvertere -
  et  eligere  genus  structuræ,  perpetuitatis  poterit -
  rationem  habere.  Non  enim  quae  sunt  e  molli  camento -
  subtili  facie  venustatis,  eæ  possunt  esse  in
vetustatem  non  ruinosa8°.  Itaque  quum  arbitri  communium -
  parietum  sumuntur,  non  astimant  eos  quanti
facti  fuerint,  sed  quum  ex  tabulis  inveniunt  eorum  locationis -
  pretia,  praeteritorum  annorum  singulorum  deducunt -
  octogesimas,  et  ita  ex  reliqua  summa  partem
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer