VITRUVIUS. LIB. II.
166
pans, fervescit et efficit ea suis ardentia corporibus similia. -
Sunt vero item lapidicinæe complures in finibus Tarquiniensium -
quae dicuntur Anitianae, colore quemadmodum -
Albanae, quarum officinae maxime sunt circa
lacum Vulsiniensem, item præfectura Statoniensi. Ea
autem habent infinitas virtutes : neque enim his gelicidiorum -
tempestas, neque tactus ignis potest nocere, sed
sunt firmæ, et ad vetustatem ideo permanentes, quod
parum habent e naturae mixtione aeris et ignis, humoris -
autem temperate, plurimumque terreni : ita spissis
compactionibus solidatae neque ab tempestatibus neque
ab ignis vehementia nocentur.
Id autem maxime judicare licet e monumentis, qua
sunt circa municipium Ferentis ex his facta lapidicinis -
: namque habent et statuas amplas, factas egregie, et
minora sigilla, floresque et acanthos eleganter scalptos,
qua quum sint vetusta, sic apparent recentia, uti si sint
modo facta. Non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis -
in aris flatura ?° formis comparatis habent ex his
ad as fundendum maximas utilitates. Quae si prope
Urbem essent, dignum esset, ut ex his officinis omnia
opera perficerentur.
Quum ergo propter propinquitatem necessitas cogat
ex Rubris lapidicinis, et Palliensibus, et qua sunt Urbi
proximæ, copiis uti; si qui voluerint sine vitiis perficere, -
ita erit praeparandum. Quuin aedificandum fuerit,
ante biennium ea saxa non hieme, sed æestate eximantur, -
et jacentia permaneant in locis patentibus; que
autem a tempestatibus eo biennio tacta læsa fuerint, ea
in fundamenta conjiciantur; cetera quae non erunt vi¬