VITRUVIUS. LIB. II.
164
VII. De lapidicinis.
De calce et arena quibus varietatibus sint, et quas
habeant virtutes, dixi; sequitur ordo de lapidicinis explicare; -
de quibus et quadrata saxa, et caementorum ad
ædificia eximuntur copiæ et comparantur. Hae autem
inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus.
Sunt enim aliæ molles, uti sunt circa Urbem Rubra
Pallienses 63, Fidenates64, Albanæ 65; aliæe temperatæe,
uti Tiburtinæ 66, Amiterninæ, Soractinæ, et qua sunt
his generibus; nonnullæ duræ, uti siliceae. Sunt etiam
alia genera plura, uti in Campania ruber et niger
tophus 67, in Umbria, et Piceno, et Venetia albus, qui
etiam serra dentata, uti lignum, secatur.
Sed hac omnia, qua mollia sunt, hanc habent utilitatem, -
quod ex his saxa quum sunt exempta, in opere faciliter -
tractantur; et si sint in locis tectis, sustinent laborem; -
sin autem in apertis et patentibus, gelicidiis et
pruinis congesta friantur et dissolvuntur : item secundum -
ora maritima ab salsugine exesa diffluunt, neque
perferunt æstus 68. Tiburtina vero, et quae eodem genere
sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus
injurias, sed ab igni non possunt esse tuta 69, simulque
ut sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod
temperatura naturali parvo sunt humore, item quod non
multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis.
Igitur quum et humor et terrenum in his minus inest,
tum etiam ignis tactu et vi vaporis ex his aere fugato,
penitus insequens, et interveniorum vacuitates occu¬