fullscreen : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
162
que  visum  est,  antequam  desideraretur  de  lis  rebus,
quemadmodum  esse  videantur,  exponère.
Omnibus  locis  et  regionibus  non  eadem  genera  terrae
nec  lapides  nascuntur,  sed  nonnulla  sunt  terrosa,  alia
sabulosa,  itemque  glareosa,  aliis  locis  arenosa  non  minus
materia;  et  omnino  dissimili  disparique  genere  in  regionum -
  varietatibus  qualitates  insunt  in  terra.  Maxime
autem  id  licet  considerare,  quod,  qua  mons  Apenninus
regiones  Italiæ  Etruriæque  circumcingit,  prope  omnibus -
  locis  non  desunt  fossitia  arenaria;  trans  Apenninum
vero  61,  quæ  pars  est  ad  Adriaticum  mare,  nulla  inveniuntur; -
  item  Achaia,  Asia  et  omnino  trans  mare  ne
nominantur  quidem.  Igitur  non  in  omnibus  socis,  quibus -
  effervent  aquae  calidae  crebri  fontes,  eaedem  opportunitates -
  possunt  similiter  concurrere,  sed  omnia  uti
natura  rerum  constituit,  non  ad  voluntatem  hominum
sed  fortuito  disparata  procreantur.
Ergo  quibus  locis  non  sunt  terrosi  montes,  sed  lapideo -
  genere  materiae  qualitatem  habentes,  ignis  vis  per
ejus  venas  egrediens  adurit  eam,  et  quod  molle  est  et
tenerum  exurit;  quod  autem  asperum,  relinquit:  itaque
uti  in  Campania  exusta  terra  cinis,  sic  in  Etruria  excocta -
  materia  efficitur  carbunculus.  Utraque  autem  sunt
egregia  in  structuris;  sed  alia  in  terrenis  aedificiis,  alia
etiam  in  maritimis  molibus  habent  virtutem.  Est  autem
materiae  potestas  mollior  quam  tophus,  solidior  quam
terra;  qua  penitus  ab  imo  vehementia  vaporis  adusta,
nonnullis  locis  procreatur  id  genus  arenae,  quod  dicitur
carbunculus.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer