Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
160
indicare,  quod  in  montibus  Cumanorum  et  Baianis  58
sunt  loca  sudationibus  excavata,  in  quibus  vapor  fervidus -
  ab  imo  nascens,  ignis  vehementia  perforat  eam  terram, -
  per  eamque  manando  in  his  locis  oritur,  et  ita
sudationum  egregias  efficit  utilitates.  Non  minus  etiam
memoratur  antiquitus  crevisse  ardores  et  abundavisse
sub  Vesuvio  59,  et  inde  evomuisse  circa  agros  flammam.
Ideoque  nunc  qui  spongia  sive  pumex  Pompeianus  vocatur, -
  excoctus  ex  alio  genere  lapidis,  in  hanc  redactus
esse  videtur  generis  qualitatem.
Id  autem  genus  spongiæe,  quod  inde  eximitur,  non  in
omnibus  locis  nascitur,  nisi  circum  Etnam  et  collibus
Mysia,  qua  a  Graecis  u  nominatur,  et  si
quæ  ejuscemodi  sunt  locorum  proprietates.  Si  ergo  in
his  locis  aquarum  ferventes  inveniuntur  fontes,  et  in
montibus  excavatis  calidi  vapores,  ipsaque  loca  ab  antiquis -
  memorantur  pervagantes  in  agris  habuisse  ardores,
videtur  esse  certum,  ab  ignis  vehementia  ex  topho  terraque, -
  quemadmodum  in  fornacibus  et  a  calce,  ita  ex
his  ereptum  esse  liquorem.
Igitur  dissimilibus  et  disparibus  rebus  correptis  et  in
unam  potestatem  collatis  6°,  calida  humoris  jejunitas,
aqua  repente  satiata,  communibus  corporibus  latenti
calore  confervescit,  et  vehementer  efficit  ea  coire,  celeriterque -
  una  soliditatis  percipere  virtutem.  Relinquetur
desideratio,  quoniam  ita  sunt  in  Etruria  ex  aqua  calida
crebri  fontes;  quid  ita  non  etiam  ibi  nascitur  pulvis,  e
quo  eadem  ratione  sub  aqua  structura  solidescet?  Ita¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer