Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
156
aut  silice  coquatur  48  ;  et  quæ  erit  ex  spisso  et  duriore,
erit  utilis  in  structura;  quae  autem  ex  fistuloso,  in  tectoriis. -
  Quum  ea  erit  exstincta  49,  tunc  materia  ita  misceatur, -
  ut  si  erit  fossitia,  tres  arenae  5°  et  una  calcis  confundantur; -
  si  autem  fluviatica  aut  marina,  dua  arenae
in  unam  calcis  conjiciantur:  ita  enim  erit  justa  ratio
mixtionis  temperaturae.  Etiam  in  fluviatica  aut  marina,
si  quis  testam  tunsam  et  succretam  ex  tertia  parte  adjecerit, -
  efficiet  materiae  temperaturam  ad  usum  meliorem. -

Quare  autem,  quum  recipit  aquam  51  et  arenam  calx.
tunc  confirmat  structuram,  hæc  esse  causa  videtur,
quod  e  principiis,  uti  cetera  corpora,  ita  et  saxa  sunt
temperata;  et  quae  plus  habent  aeris,  sunt  tenera;  quae
aquæ,  lenta  sunt  ab  humore;  qua  terræ,  dura,  quae
ignis,  fragiliora.  Itaque  ex  his  saxa  si,  antequam  coquantur, -
  contusa  minute  mixtaque  arenae  conjiciantur
in  structuram,  non  solidescunt,  nec  eam  poterunt  continère; -
  quum  vero  conjecta  in  fornacem,  ignis  vehementi -
  fervore  correpta  amiserint  pristinae  soliditatis
virtutem,  tunc  exustis  atque  exhaustis  eorum  viribus,
relinquuntur  patentibus  foraminibus  et  inanibus.  Ergo
liquor  qui  est  in  ejus  lapidis  corpore,  et  aer  quum
exustus  et  eruptus  fuerit  52,  habueritque  in  se  residuum
calorem  latentem,  intinctus  in  aqua  priusquam  exeat
ignis,  vim  recipit,  et  humore  penetrante  in  foraminum
raritates  confervescit,  et  ita  refrigeratus  rejicit  ex  calcis
corpore  fervorem.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer