Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
154
Sin  autem  non  erunt  arenaria,  unde  fodiatur,  tum
de  fluminibus  aut  e  glarea  erit  excernenda;  non  minus
etiam  de  litore  marino.  Sed  ea  in  structuris  hæec  habet
vitia,  quod  difficulter  siccescit,  neque  onerari  se  continenter -
  paries  patitur,  nisi  intermissionibus  requiescat;
neque  concamerationes  recipit.  Marina  autem  hoc  amplius, -
  quod  etiam  parietes,  quum  in  his  tectoria  facta
fuerint,  remittentes  salsuginem,  ea  dissolvunt.
Fossitiæ  vero  celeriter  in  structuris  siccescunt,  et
tectoria  permanent,  et  concamerationes  patiuntur,  sed
hæ,  qua  sunt  de  arenariis  recentes.  Si  enim  exemptæ
diutius  jaceant,  ab  sole  et  luna  et  pruina  concoctæe  resolvuntur, -
  et  fiunt  terrosæ  46.  Ita  quum  in  structuram
conjiciuntur,  non  possunt  continère  cæmenta,  sed  ea
ruunt  et  labuntur,  oneraque  parietes  non  possunt  sustinere. -
  Recentes  autem  fossitiæe  quum  in  structuris  tantas
habeant  virtutes,  ea  in  tectoriis  ideo  non  sunt  utiles,
quod  pinguitudini  ejus  calx,  palea  commixta,  propter
vehementiam  non  potest  sine  rimis  inarescere;  fluviatica
vero  propter  macritatem,  uti  signinum  47,  liaculorum
subactionibus  in  tectorio  recipit  soliditatem.
V.  De  calce.
De  arena  copiis  quum  habeatur  explicatum,  tum
etiam  de  calce  diligentia  est  adhibenda,  uti  de  albo  saxo
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer