Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
152
quum  struuntur,  alternis  choriis  parietes  alligantur;  et
medii  lateres  supra  coagmenta  collocati,  et  firmitatem,
et  speciem  faciunt  utraque  parte  non  invenustam  4°.  Est
autem  in  Hispania  Ulteriore  Calentum,  et  in  Galliis
Massilia,  et  in  Asia  Pitane,  ubi  lateres  quum  sunt  ducti
et  arefacti,  projecti  natant  in  aqua4.  Natare  autem  eos
posse  ideo  videtur,  quod  terra  est,  de  qua  ducuntur,
pumicosa;  ita  quum  est  levis,  aere  solidata,  non  recipit
in  se,  nec  combibit  liquorem.  Igitur  levi  raraque  quum
sint  proprietate,  nec  patiantur  penetrare  in  corpus  humidam -
  potestatem,  quocumque  pondere  fuerint,  coguntur -
  ab  rerum  natura,  quemadmodum  pumex,  uti  ab
aqua  sustineantur.  Sic  autem  magnas  habent  utilitates,
quod  neque  in  ædificationibus  sunt  onerosi,  et  quum
ducuntur,  a  tempestatibus  non  dissolvuntur.
IV.  De  arena.
In  cæmentitiis42  autem  structuris  primum  est  de
arena  quærendum  43,  ut  ea  sit  idonea  ad  materiam
miscendam,  neque  habeat  terram  commixtam.  Genera
autem  arena  fossitiae  sunt  hæc,  nigra,  cana,  rubra44,
carbunculus  43.  Ex  his  quae  in  manu  confricata  fecerit
stridorem,  érit  optima;  quæ  autem  terrosa  fuerit,  non
habebit  asperitatem;  item  si  in  vestimentum  candidum
ea  conjecta  fuerit,  postea  excussa  vel  icta,  id  non  inquinaverit, -
  neque  ibi  terra  subsiderit,  erit  idonea.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer