VITRUVIUS. LIB. II.
150
cendo se contrahit, perrumpit ea quae erant arida: ita
rimosi facti efficiuntur imbecilli. Maxime autem utiliores -
erunt, si ante biennium fuerint ducti : namque non
ante possunt penitus siccescere. Itaque quum recentes
et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigideque obsolidato -
permanente, subsidentes non possunt eamdem
altitudinem, qua est tectorium, tenere, contractioneque -
moti non haerent cum eo, sed a conjunctione
ejus disparantur : igitur tectoria ab structura sejuncta
propter tenuitatem per se stare non possunt, sed fränguntur, -
ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur. Ideoque
etiam Uticenses latere, si sit aridus et ante quinquennium -
ductus, quum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, -
tunc utuntur in parietum structuris 34.
Fiunt autem laterum genera tria 35 : unum quod
Græce o appellatur36, id est quo nostri utuntur,
longum pede, latum semipede 37; ceteris duobus Graecorum -
ædificia struuntur. Ex his unum pentadoron,
alterum tetradoron dicitur. Doron autem Græci appellant -
palmum, quod munerum datio Graece o appellatur -
: id autem semper geritur per manus palmam.
Ita quod est quoquoversus 38 quinque palmorum pentadoron, -
quod quatuor, tetradoron dicitur; et qua sunt
publica opera, pentadoro, quae privata, tetradoro
struuntur.
Fiunt autem cum his lateribus semilateres, qui quum
struuntur, una parte laterum ordines, altera semilaterum -
ponuntur 39 : ergo ex utraque parte ad lineam