Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
144
gressi  ad  ceteras  artes  et  disciplinas,  e  fera  agrestique
vita  ad  mansuetam  perduxerunt  humanitatem.
Tum  autem  instruentes  animose  et  prospicientes  majoribus -
  cogitationibus  ex  varietate  artium  natis,  non
casas,  sed  etiam  domos  fundatas  ex  lateritiis  parietibus -
  22,  aut  e  lapide  structas,  materiaque  et  tegula  tectas
perficère  cœperunt.  Deinde  observationibus  studiorum
e  vagantibus  judiciis  et  incertis  ad  certas  symmetriarum
rationes  perduxerunt.  Postea  quum  animadverterunt
profusos  esse  partus  naturæ  ad  materiam,  et  abundantem -
  copiam  ad  aedificationes  ab  ea  comparatam,  tractando -
  nutriverunt,  et  auctam  per  artes  ornaverunt  voluptatibus -
  elegantiam  vitæ.  Igitur  de  his  rebus,  quae
sunt  in  ædificiis  ad  usum  idoneae,  quibusque  sint  qualitatibus, -
  et  quas  habeant  virtutes,  ut  potero,  dicam.
Sed  si  quis  de  ordine  hujus  libri  disputare  voluerit,
quod  putaverit,  eum  primum  institul  oportuisse,  ne
putet  me  erravisse,  sic  reddam  rationem.  Quum  corpus
architectura  scriberem,  primo  volumine  putavi,  quibus
eruditionibus  et  disciplinis  esset  ornata,  exponere,
finireque  terminationibus  ejus  species;  et  e  quibus  rebus
esset  nata  dicere  :  itaque  quid  oporteat  esse  in  architecto, -
  ibi  pronuntiavi.  Ergo  in  primo  de  artis  officio,
in  hoc  de  naturalibus  materiæ  rebus,  quem  habeant
usum  disputabo.  Namque  hic  liber  non  profitetur,  unde
architectura  nascatur,  sed  unde  origines  adificiorum
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer