Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  II.
142
propter  inopiam  silvarum  egentes  materia,  eligunt  tumulos -
  naturales  19,  eosque  medios  fossura  exinanientes,
et  itinera  perfodientes,  dilatant  spatia,  quantum  natura -
  loci  patitur.  Insuper  autem  stipites  inter  se  religantes -
  metas  efficiunt,  quas  arundinibus  et  stramentis
tegentes,  exaggerant  supra  habitationes  maximos  grumos -
  e  terra  :  ita  hiemes  calidissimas,  æstates  frigidissimas -
  efficiunt  tectorum  rationes.  Nonnulli  ex  ulva  palustri -
  componunt  tuguria  tecta.  Apud  ceteras  quoque
gentes  et  nonnulla  loca  pari  similique  ratione,  casarum
perficiuntur  constitutiones.  Non  minus  etiam  Massiliæ
animadvertere  possumus  sine  tegulis  subacta  cum  paleis
terra  tecta.  Athenis  Areopagi  2°  antiquitatis  exemplar
ad  hoc  tempus  luto  tectum.  Item  in  Capitolio  commonefacere -
  potest  et  signiticare  mores  vetustatis  Romuli
casa  2!  in  arce  sacrorum  stramentis  tecta.
Ita  his  signis  de  antiquis  inventionibus  ædificiorum,
sic  ea  fuisse  ratiocinantes  possumus  judicare.  Quum  autem -
  quotidie  faciendo  tritiores  manus  ad  adificandum
perfecissent,  et  solertia  ingenia  exercendo  per  consuetudinem -
  ad  artes  pervenissent,  tum  etiam  industria  in
animis  eorum  adjecta  perfecit,  ut  qui  fuerunt  in  his  studiosiores, -
  fabros  esse  se  profiterentur.  Quum  ergo  hæc
ita  fuerint  primo  constituta,  et  natura  non  solum  sensibus -
  ornavisset  gentes,  quemadmodum  reliqua  animalia, -
  sed  etiam  cogitationibus  et  consiliis  armavisset
mentes,  et  subjecisset  celera  animalia  sub  potestate,
tunc  vero  e  fabricationibus  ædificiorum  gradatini  pro¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer