VITRUVIUS. LIB. II.
136
traxit vires; itaque quoniam ab his præsidiis sum desertus, -
per auxilia scientiæe scriptaque, ut spero, perveniam -
ad commendationem.
Quum autem in primo volumine de officio architectura -
terminationibusque artis perscripserim, item de
moenibus et intra moenia arearum divisionibus, insequaturque -
ordo de ædibus sacris et publicis adificiis itemque -
privatis, quibus proportionibus et symmetriis debeant -
esse, uti explicetur, non putavi ante ponendum,
nisi prius de materiæ copiis, e quibus collatis aedificia
structuris et materiæ rationibus perficiuntur, quas habeant -
in usu virtutes, exposuissem, quibusque rerum
naturae principiis essent temperatæe, dixissem. Sed antequam -
naturales res incipiam explicare, de aedificiorum
rationibus, unde initia ceperint, et uti creverint eorum
inventiones, anteponam, et insequar ingressus antiquitatis -
rerum naturæ et eorum, qui initia humanitatis et
inventiones perquisitas scriptorum præeceptis dedicaverunt. -
Itaque quemadmodum ab his sum institutus, exponam. -
1. De priscorum hominum vita, et de initis humanitatis atque lectorum,
et incrementis eorum.
Homines veteri more, ut feræé, in silvis et speluncis
et nemoribus nascebantur, ciboque agresti vescendo vitam -
exigebant. Interea quodam in loco ab tempestatibus
et ventis densæe crebritatibus arbores agitatæ et inter se
terentes ramos ignem excitaverunt : et eo, flamma vehementi -
perterriti qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. -
Post ea requieta 3, propius accedentes quum ani¬