VITRUVIUS. LIB. II.
134
architectus Macedo, qui ad te cogitationes et formas affero -
dignas tua claritate : namque Athon montem 3 formavi -
in statuae virilis figuram, cujus manu laeva designavi -
civitatis monia, dextera pateram, qua exciperet
omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut
inde in mare profunderetur. »
Delectatus Alexander ratione formæ, statim quæesivit -
si essent agri circa qui possent frumentaria ratione
eam civitatem tueri. Quum invenisset, non posse nisi
transmarinis subvectionibus : « Dinocrates, inquit, attendo -
egregiam forma compositionem, et ea delector;
sed animadverto, si quis deduxerit eo loci coloniam,
fore ut judicium ejus vituperetur. Ut enim natus infans
sine nutricis lacte non potest ali, neque ad vitæe crescentis -
gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus -
in monibus affluentibus non potest crescere, nec
sine abundantia cibi fréquentiam habere, populumque
sine copia tueri. Itaque quemadmodum formationem
puto probandam, sic judico locum improbandum; teque -
volo esse mecum, quod tua opera sum usurus. »
Ex eo Dinocrates ab rege non discessit, et in Agptum -
est eum prosequutus. Ibi Alexander quum animadvertisset -
portum naturaliter tutum, emporium egregium,
campos circa totam Agyptum frumentarios, immanis
fluminis Nili magnas utilitates, jussit cum suo nomine
civitatem Alexandriam constituere. Itaque Dinocrates a
facie dignitateque corporis commendatus ad eam nobilitatem -
pervenit. Mihi autem, imperator, staturam non
tribuit natura, faciem deformavit ætas, valetudo de¬