SECVNDKS.
nem; & figuram: Quod uero spectat ad Graeorum modum, tripertitum structurae genus habetur. Aequale,
Inaequale, Sartum. Aequale dicitur Isodomum, quod fit e lapide duro, aut silice aequato, perinde ac fiunt late¬
ritij parietes. Inaequale dicitur anisodomon, licet nonnulli pseudisodomon uelint, quod fit cum inaquali cras¬
situdine structa sunt. Sartum autem ac plenum dicitur Emplecton, quod fit frontibus tantim politis, cateris
fortuito collocatis. Coagmenta sunt arcta, & compares religationes coactae, & strictae coniunctiones, unde
coagmento graece est idem quod ai, nl . Cubilia in structura sunt sedes laterum, & lapidum¬
Reticulatum igitur est cum laterculi, uel caementa non iacentia, sed in latus, & in angulum stantia, siue ru¬
dia, & uulgaria, siue caesa, & plana quod melius est, collocantur. Genus hoc Romae frequens in ueterum rui¬
nis. Incertum genus est ex lapidibus diuersae figura, & magnitudinis coagmentatum, cum unum duorum cae
mentorum angulis inuehitur, quemadmodum inuolutae, & in canalis modum ductae tectorum tegulae, quae im¬
brices dicuntur. quare fit ut huiusmodi coagmentatio firmior sit, quàm reticulata. nam reticulata dissoluta
habet cubilia, & ideo ad rimas faciendas est parata. Rima quae Graece Clithria dicitur exigua est tabularum
in iuncturis distantia, inde fissurae omnes rimae dicuntur. fissuras, uel pilos nostri uocant.
VTRAQE autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce, & arena crebriter parietes
satiati, diutius contineatur. Molli enim, & rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia suc¬
cum, cum autem superarit, & abundarit copia calcis, & arenae, paries plus habens humoris, non cito
fit euanidus, sed ab his continebitur.
19 Lel
Extimis partibus differentibus in incerto, & reticulato genere, interiores conueniunt, parietes enim, qui
utroque genere struuntur, intus sunt ex minutißimis caementis ducendi, nam per minuta quaeque intritum, quod
calce, aqua, & arena fit, facilius permeat, agglutinatque partes humore satiatas, quae nisi abundet copia cal¬
cis, & arenae, quia rarae sunt, & molli potestate exsiccarent sugendo e materia succum, & parietes cito eua¬
nidi fierent. quomodo autem fiat euanidus paries statim Vitr. dicit.
SIMVL autem humida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exucta, tunc calx ab are
na discedens dissoluitur, itemque caementa non possunt cum his cohaerescere, sed in uetustatem parietes
efficiunt ruinosos.
Euanidus paries, & ruinosus fit discedente in eo calce ab arena, nam cum calx discedit ab arena quae est
perinde ac glutinum caementorum, dissoluitur paries, nec solum rimas agit, sed ruinosus fit paruo tempore.
Dissoluitur autem calx ab arena exucto humore a caementis, absorbent enim rara, & mollia caementa mi¬
rum in modum humorem, quare fit ut materia calcis, & arenae superare, & abundare debeat, qua satia¬
tus paries, tantum imbibat, quantum contineri, & cohaerescere poßit. Exemplo, & experimento dam¬
num hoc probatur.
oibemn 5.199
nene
Io autem licet animaduertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e mar
more, seu lapidibus quadratis, intrinsecusque medio calcata farcturis, uetustate euanida facta mate¬
ria, caementorumque exucta raritate proruunt, & coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
Ex huiusmodi experimento praeceptum hoc habemus, non esse parcendùm impensae, ut parietes durent, du¬
rare autem poterunt in uetustatem, cum farcturae mediae intriti copia satiatae cohaerescent. Satiari autem, &
cohaerescere quomodò poßint, declarauit Vit. in calce ordinanda. qua ratione uero euitetur uitium eorùm mo¬
numentorum, quae circa urbem sunt, hic ostendit.
RIR
QoD si quis noluerit in id uitium incidere, medio cauo seruato secundum orthostratas intrinse¬
4° cus ex rubro saxo quadrato, aut ex testa, aut silicibus ordinarijs, struat bipedales parietes; & cum an¬
sis ferreis, & plumbo frontes iunctae sint. Ita enim non aceruatim, sed ordine structum opus poterit
esse sine uitio sempiternum: quod cubilia, & coagmenta eorum inter se sedentia, & iuncturis alligata,
non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patientur
Nulli dubium est, quin ordo, aequalitas, directio ad perpendiculum & libellam structuris firmitatem prae¬
beant, cum uero & commissuris inseritur quippiam, clauisque religatur, & configitur ne protrudi, uel extrudi
posit, quid firmius, quid durabilius fieri potest? Hoc remedium affert Vitru. Arrectaria enim primum eri¬
git, quae orthostata quasi directè stantia nominat, lapides in his planos, ordinatim inter se sedentia cubilia con¬
tinentes ponit; bipedales parietes struit, partibus medijs inanem locum relinquit, ut farctura ex minutissimis
instructa repleatur, contineaturque a pariete, qui praeter ordinem, & coagmenta, iuncturas quoque habet, ansis
ferreis, uel plumbo coniunctas. iungendi autem multiplex modus est, aut enim partes mediae inferiores cum su¬
perioribus clauis, uel cochleis ad utrasque pertinentibus, & penetrantibus iunguntur: aut extimae partes an¬
sis ferreis, uel plumbeis, aut etiam aereis alligantur, aut incisis canalibus, in his quippiam committitur, idque
duplici ratione, aut enim subscudibus, & securidis, idest non directa norma, sed partibus subintrantibus, aut
planis, cum quid in alterum tanquam masculum ineat, tum lapides, tum ligna, his modis constringuntur, &
continentur. Adde quoque lateres uel lapides quidam extantes, & proiecti tanquam dentes in angulis pa¬
rietum reliquuntur, cum quis intermisso opere iterum producere parietem post aliquod tempus uelit, ut stru¬
cturae partes perfectae cùm his, quae postea sunt addendae quàsi mordicus comprehendantur. laudat autem Vit.
Meois cix
Graecorum structuram, hoc modo.
ITAQVE non est contemnenda Graecorum structura, non enim utuntur è molli caemento polita,
60 sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice, seu lapide duro ordinariam, & ita uti lateritia struen¬
F 2