Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

SECVNIDVS. 
integri ziderentur. Sed iliad animaduertendum est apud Plinium legi diodoron, quo utiniumr longumi sesqipe¬ 
de, latum pede. nam si quemadmodum tetradoron dicitur a quatuor, & pentadoron a quinque palmis, ita dio 
doron uel didoron dicendum est a duobus palmis. certe non erit in Plinio legendum sesquipede, nec cum Vi¬ 
truuio legendum erit longum pede, latum semipede. Sed si quis consideret tetradoron esse quoquo uersus pal¬ 
morum quatuor, & pentadoron palmorum quinque, forte dubitare poterit, cur non & didoron esse debeat quo 
quo uersus palmorum duorum, quae res forte suspectam esse, & Plinanam, & Vitruuianam lectionem faciet, 
Sed ego cum Vitruuio Plinium corrigi uellem. Satis autem erat a latitudine laterem didoron appellari; erant 
enimn semipedali latitudine, id est duorum palmorum, & ab ea huiusmodi laterum genera nominata sint. Et 
cum non inueniantur in adificijs ea laterum genera, de quibus Plinius, sed ea de quibus Kitr. agit in Plinio, le¬ 
gerem longum pede, latum semipede, ut cum Vitr. consentiret. Illa autem Plinij uerba, ? quo utimur, 8 re¬ 
spondent uerbis illis Vitr.  quo nostri utuntur. 3 
EsT autem in Hispania ulteriore Calentum, & in Gallis Massilia, & in A sia Pitane, ubi lateres cum 
sunt ducti, & arefacti, proiecti natant in aqua. Natare autem eos posse, ita uidetur; quod terra est, 
de qua ducuntur, pumicosa. Ita cum est leuis, aere solidata, non recipit in se, nec combibit liquorem. 
Igitur leui cum sit, raraque proprietate, nec patiatur penetrare in corpus humidam potestatem, quo¬ 
cunque pondere fueritur, cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex, uti aqua substineatur. Sic 
autem magnas habet utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi, & cum ducuntur, à tem¬ 
pestatibus non dissoluuntur. 
unumd.inallogd 
QVALITATEM, seu proprietatem laterum quorundam exponit Vitr. causamqu, redit ex rerum ini¬ 
tijs philosophando. Ait enim aliquibus in locis lateres ductos, & arefactos, si in aquam proijciantur super¬ 
natare. ratio hiuus est leuitas terrae, ex qua ducuntur, leuitas autem aere solidata, non permittit humorem 
combibi; solidatam aere, intelligit repletam aere, nam pumicosum quod est, aerem undequaque recipiens, a¬ 
liud non admittit. Strabo lib. 13. sic ait: In ipsa Pitana locus quidam mari proximus, artaneus uocatur, 
sub Pitanam iuxta eam, quae insula nuncupatur. Tradunt apud Pitanam lateres super aquis innatare, 
quod, & in Ethruria in insula quadam contingit. Nam cum terra leuior sit quàm aqua, uebi eam contingit. 
poßidonius uidisse se refert, ex quadam creta, qua res deargentatas abstergit, lateres factos fluitare. Lege 
Albertum Magnum cap. secundo libri primi de mineralibus, & alibi in eodem tractatu. 
Te 
d 
2 
etin 
Canota 
t 
Belgml 
noithon 
De Arena. 
bh 
Cap. IIII. 
 
ohio ona 
3 
N caementitijs autem structuris primum est de arena quaerendum, ut ea sit idonea ad ma¬ 
teriam miscendam, neque habeat terram commixtam. Genera autem arenae fossitiae sunt 
haec, nigra, cana, rubra, carbunculus. Ex his quae in manu confricata fecerit stridorem, 
erit optima. quę autem terrosa fuerit, non habebit asperitatem, item si in uestimentum 
candidum ea coniecta fuerit, postea excussa, uel icta, id non inquinauerit, neque ibi terra subsiderit, 
erit idonea. Sin autem non erunt arenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus, aut e glarea erit excer¬ 
nenda. Non minus etiam de littore marino; sed ea in structuris haec habet uitia, quod difficulter sic¬ 
cescit, neque ubi sit, onerari se continenter paries patitur, nisi intermissionibus requiescat, neque con¬ 
+ camerationes recipit. Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes cum in his tectoria facta fue¬ 
rint, remittentes salsuginem, ea dissoluunt. Fossitiae uero celeriter in structuris siccescunt, & tecto¬ 
ria permanent, & concamerationes patiuntur; sed hae, quę sunt de arenarijs recentes. si enim exemptae 
diutius iaceant ab Sole, & Luna, & pruina concoctae resoluuntur, & fiunt terrosae. Ita cum in structu¬ 
ram conijciuntur non possunt continere caementa; sed ea ruunt, & labuntur, oneraque, & parietes 
non possunt sustinere. Recentes autem fossitię cum in structuris tantas habeant uirtutes, eę in tecto¬ 
rijs ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx palea commixta, propter uehementiam non pos¬ 
sunt sine rimis inarescere. Fluuiatica uero propter macritatem (uti signinum) bacillorum subactioni 
bus in tectorio recipit soliditatem. 
Antequàm de lapidibus, qui a natura fiunt, dicat: De arena, calce, & puluere puteolano, sermonem 
5% instituit. Videtur enim tractatiò de ijs rebus non dissimilis ab ea, in quà de materia laterum mentionem fecit, 
ut & cognoscamus quid intersit inter eam, qua in ducendis lateribus uti debemus, & eam, quae in structura 
laterum sit necessaria, cuiusmodi est cala, & ea, quae in calce conficienda requiruntur, ut arena, uel puluis pu 
teolanus. De arena igitur summatim tria sunt commostranda, quemadmodum supra distinximus. Species 
colores, & comparationes. Arenae species sunt tres, Fossitia, Littorea, Fluuialis. Fossitia quadruplex nigra, 
cana, rubra, carbunculus. Fossitia praestat omnibus. Fluuialis, & ea praecipue quae uel a torrentibus, uel su¬ 
prema sub cute primum eximitur, secundum obtinet locum, omnibus deterior marina, quae si nigrescat, aut 
uitrum referat, non omnino improbatur. & illa quoque inter marinas, seu littereas commoda est, quae ad 
rupes subsideat, & granis sit similis. Apud Picentes (ut refert Albertus) agro Salernitano arenam ex mari 
sumptam foßitiae non postponunt. Quare arbitror ego Vitruuium parte plurima ea genera probasse, qua tinc 
60 erant in usi. cum & locorum natura ita ferat, ut arena alia melior sit, quae aliàs meliori ex genere exima¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer