SECEYDIVS.
eius species, & e quibus rebus esset nata, dicere. Itaque quid oporteat esse in Architecto ibi pronunciaui¬
Et merito quidem, optime enim institutum est, ut proponatur finis, cuius uis maxima est, mox ut ea; au
ad finem ducunt; exequamur.
ERCo in primo de artis officio, in hoc de naturalibus materiae rebus, quem habeant usum disputabo.
Nam res naturales sunt ex quibus aedifici a consurgunt: officium autem, & finis, & terminationes ex qui¬
bus doctrina, & scientia perficitur; cum igitur aliud sit artis, aliud rei artefacta initium, cumqu: ratione fiuis
ars primum terminanda sit quàm opus efficiatur, non immerito primum uolumen huic prapositum est. Quam¬
obrem Vitr.dicit. Namque hic liber non profitetur; unde AArchitectura nascatur; 3 hoc enim primo uolu¬
mine declarauit.Sed unde origines aedificiorum sunt institutae, & quibus rationibus enutritae, & pro¬
gressae sunt gradatim ad hanc finitionem.? Ergo ita suo ordine; & loco huiur erit uoluminis constitutio. Et
subdit quid hoc uolumine continetur, figura utens perspicuitatis dum praemonet quibus de rebus agendum fit,
NVNC reuertar ad propositum, & de copijs, quae aptae sunt aedificiorum perfectionibus, quemad¬
modum uideantur esse ab natura rerum procreatae, quibusque mixtionibus principiorum congressus
temperentur, ne obscura, sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor. Recte inquam dixit ratioci¬
nabor, nam statim subdit.
pmR
adste
NANQVE. nulla materiarum genera, neque corpora, neque res sine principiorum caetu nasci, neque
subijci intellectui possunt; neque aliter natura rerum praeceptis Physicorum ueras patitur habere ex¬
plicationes, nisi causae, quae sunt in rebus, quemadmodum, & quid ita sint, subtilibus rationibus ha¬
beant demonstrationes.
em
Res omnis ita ut est, cognoscitur, & per suas causas cognoscitur, nam ubi non praecedit causae notitia, nec
rei subsequi notitia potest, quare cum omnia permixta elementis constent: elementa autem causae rerum sint,
non possumus res cognoscere nisi cognitis elementis; porrò elementa cognoscuntur per suas qualitates, affe¬
ctionesque: de ijs igitur merito tractandum est prius.
De principijs rerum secundum Philosophorum opinio¬
ORSIs!
ap
nudelibnuddmidembb
HALES quidem primum aquam putauit omnium rerum esse principium. Heraclitus
Ephesius, qui propter obscuritatem scriptorum à Oraecis scotinos est appellatus; ignem.
Democritus, quique eum sequutus est? Epieurus, Atomos, quas nostri insecabilia corpo¬
ra, nonnulindiuidua uocitabetunt, ipythag oreorum dero disciplina adiecit adaquam,
& ignem aerem; & terrenum. Ergo Democritus & si non proprie res nominauit, sed tantum indi¬
uidua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse uidetur, quod ea cum sint disiuncta, nec leguntur, nec
internitionem recipiunt, sed sempiterno aeuo perpetuo infinitam retinent soliditatem. Ex his ergo
congruentibus cum res omnes coire, nasoique uideantur, & hae in infinitis generibus rerum naturat es¬
sent disparatae, putaui oportere de uarietatibus, & discriminibus, usus earum, quasque haberent in aedi¬
ficijs qualitates exponere; uti cum fuerint notae, non habeant, qui aedificare cogitant, errorem, sed aptas
ad usum copias aedificijs comparent.
mtn
Philosophorum sententias de rerum initijs hoc loco enumerat. initia uero non omnia intelligit, sed ea quae ele¬
menta uocantur. Est autem elementum e quo res statim fiunt, & in quod denique dissoluuntur. Aquam
Thales initium rerum omnium statuit, humida enim rerum semina uidebat. Heraclitus ignem; agere enim
imprimis cernebat ignem, caloreque omnia foueri. Indiuidua quaedam corpuscula Democritus, & Epicurus,
Quatuor elementa Pythagorici. Non moratur nos Vitru. ulla contentione, sed Pythagoreorum sententiae
subscribit, ut potè quae sensibus magis arrideat, clarius tamen in prooemio octaui libri de illa edisserit. non pi¬
geat legentes eò se conferre. Sed quoniam Democriti mens abstrusa, & reconditâ est, non erit ab re magni phi¬
losophi sententiam paucis explicare, ne rem absurdam tanto uiro, cui Aristoteles tantùm tribuit, imponamus.
Atomis idest indiuiduis corporibus elementorum uim tribuebat ille, nam cum cerneret omnia corpora natura
constantia partes habere nonnullas, quae & ratione, & nomine inter se dissentirent, aliàs uero, quae uocabulo,
30 & ui consentiebant, de quibus priori uolumine satis est dictum, dissimiles illis partes ex similibus tanquam
elementis constare uolebat, nam manus, pedes, caputque quae sunt dissimili uoce, & facultate partes, ex san¬
guine, carne, ossibusque componebat. Sanguinem uero, carnem, ossaque, & huiusmodi partes appellatione, &
ratione similes ex indiuiduis quibusdam corporibus constare uolebat. Indiuiduâ uero illa innumerabilia, fi¬
gura, formaque differentia statuebant, quae ideo esse indiuidua dicebat, non quia secari non possent, nullum enim
corpus, quatenus corpus est insecabile, nam & in latum & in longum, profundùmque distenditur omne cor¬
pus, & protrahitur, sed ideo insecabilia, quia tam minima erant, ut nullum naturalem usum, actionemque prae
starent. Quatenus ergo natura constabant, secari non poterant, nam caro usque adeo in minutas partes con
cidi potest, ut neque caro sit, neque carnis officium praestet: sanguis item & ossa huiusmodi sunt, cum ad mi¬
nimum deuenere, ex ijs ergo minutijs constare omnia corpora uoluit. hoc ipsq a uero aberrans, quod figuris
609 tribuit, quod erat naturae, figura enim accidens est, accidens autem ad naturam, & uim conflandum non per¬
tinet.
E 2