Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

PAIMVS. 
Rotunde tares quac unque parte uel ariere zuel alia machina per chtiantur; firmiores sant qudn quadre 
ta: nam ea figura pluribus partibus, tanquàm cuneis constat, cuneorum natura ad centrum adacta solidio 
efficitur: obfirmant enim sese mutuo chneatae res quaelibet, & quo magis in eas impellas eo solidiores efficim¬ 
tuf. C.asterum his temporibus alus usus est, quemadmodum dicam. Turrium igitur prècepta sunt hac, qua icta 
sunt, quae sic breuiter colligere possumus. Turres aut considerantur ea parte, qua respiciunt hostes, & sic 
primum praeceptum est, ut proijciantur in partem exteriorem: aut considerantur ea parte, qua resiciunt ci¬ 
uitat eim, sic alud praeceptum est de earum muro diuidendo, & contignatione mobili congiungendo: aut consi 
derantur, ut mutuo inter se se habent, & sic de interuallo unius ad alteram dictum est, aut demum consideran 
tur in se qualibet, & sic de feguram earum orbiculari uel multorum angulorum est dictum. Quae omnia subie¬ 
cta figura demonstrat. 
ITEM munitiones muri turiumqe aggeribus coniunctae maxime tutiores sunt, quòd neque arie¬ 
tes, neque suffossiones, neque machinae caeterae eis ualent nocere. 
Obseruatum est non tam muri craßitudinem, quàm aggeris, & terreni congestionem apud muros, eos tu¬ 
tos reddere. nam quod machinae, suffoßioneque crebris ictibus muros concutiant manifestum est. Sed si agge¬ 
ris quoque ratio habeatur, murusque terra muniatur, prodesse plurimum est animaduersum. uidetur enim a¬ 
ger tanquàm muri humerus esse. hinc praecipit Vitr. ut munitiones muri, turriumque aggeribus coniungantur, 
Sed animaduertendum puto aggerem non solum intelligi terrae sa xorumque congeriem, sed etiam repletionem fos 
sa, uallique, uel alterius cuiuscunquè loci excauati, in quo exaggeramus. Agger autem Vitriuianus nibil 
aliud est nisi repletio interualli, quod est inter duos muros, incamisciatam Itali uocant. Mgger uero, quo 
nostri utuntur, terraplenum, aut spaltum dicunt, est enim terrae subactae aggeratio quadam parte interiori ad 
euitandos sumptus, & muniendos muros accommodata: non enim putant oportere duplicem esse murum, sed 
una fronte contenti, partem, quae ciues respicit, aggere amplißimo benè muniunt, & inter aggerem murulos 
quosdam praescripto spatio claudunt, quos sperones uel contrafortes uocant, terrenum enim opus pondere pre¬ 
mens murulos illos, tanquàm anterides, & erismata, continet murum ne facile prorudi. 
SED non in omnibus lecis est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco plano 
pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. 
Maxime offenduntur ciues cum extra muros accessus hostium fit ex parte altiori, semper enim plus leditur 
qui imas partes in pugnando tenet: qua propter Vitr. aggeris rationem esse habendam dicit, cum ab excelsio¬ 
ri loco hostes oppugnant, quàm ciues. ubi igitur ex alto loco plano pedè accessus hostium fieri potest, tunc ag 
geris ratio est habenda. Qua ratione uerò agger efficiatur secundum Vitr. sequentibus uerbis explicatur. 
ITAQVE in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae, latitudinibus, & altitudinibus quàm am¬ 
plissimis, deinde fundamentum muri deprimendum est intra alueum fossae, & id extruendum est 
ea crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur. Item interiore parte substructionis, funda¬ 
mentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio, constituendum est, ita uti cohortes possint quem 
admodum in acie instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere. Cum autem fun 
damenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transuersa coniuncta, exteriori, & in 
teriori fundamento pectinatim disposita, quemadmodum serrae dentes solent esse, collocentur. Cum 
enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in paruas partes, neque uniuersa 
pondere premens, poterit ulla ratione extrudere muri substructiones. 
Cum hostes oppugnant, aut ab inferiori parte, aut a superiori oppugnant: si ab inferiori tunc murus facien 
dus est ea ratione, qua supradixit Vitr. ea scilicet crassitudine uti armati homines supra obuiam ue¬ 
nientes alius alium sine impeditione praeterire possit. item frontes utraeque muri taleis oleagineis ustula¬ 
tis coniungendae, ut firmius contineantur. non enim opus est instructas acies in his locis muros ascen¬ 
dere. quod si a superiori parte oppugnaturi accendunt, tunc murus muniendus est, turres item, atque alia pro 
pugnacula fulcienda, hoc modo, quo dicit Vitr. Primum enim fossae amplissimae sunt faciendae, nam prohibe¬ 
bitur accessus ad muros latitudine, atque altitudine fossarum. deinde duplex murus construendus est, utrius¬ 
que autem ratio fundationis eadem erit: nam fundamentum deprimendum est intra alueum fossae, & extruen 
dum latius, & crassius quàm murus, qui supra id erit futurus, nam ita requirit fundamentorum ratio, quem 
admodum superiori capite dictum est, & opus terrenum facilius sustinebitur. Erecta hac muri fronte, qua 
30 hostes respicit, & supra fossam elata, construenda est altera frons parte interiori a priori plurimum distans, 
nam inter ambas frontes exaggerandum est, & supra aggerem instruendae sunt acies repugnantium. Erectis 
frontibus, uel fundatis potius, fundamenta utraque sunt colliganda, & quasi connectenda alijs fundamentis 
transuersis, quae ab una ad aliam frontem procurrant, ita disposita, quem admodum serrae dentes ac pectina¬ 
tim, ut firmius utrosque muros contineant, ac aggeris pondus inter se distribuant, ita ut substructio nihil pati 
possit. Calcato igitur terreno opere & solidato, murorum frontes continebunt, at uerò ob transuersa fundamen 
ta premere & extrudere muri substructiones minime poterit. 
DE ipso autem muro è qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in 
omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus haberè, sed ubi sunt saxa quadrata, siue siles 
siue caementum, aut coctus later, siue crudus, his erit utendum. Non enim uti Babylone abundantes 
60 liquido bitumine, pro calce, & arena, & cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes 
regiones
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer