LIBER
u ignum exemplum confirmatur: Petrus enim Landus Cretae, Antistes uir optimus se hoc obseruasse, & iniè¬
nisse dixit. Cicero autem in primo de diuinatione sic inquit. ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta,
quorum ex habitui, atque ex colore, cum salubritatis tum pestilentiae signa percipi possint. nonnunquam etiam,
que sit sterilitas agrorum, uel fertilitas fitura.
1104105
Ex, eo licet scire cibo atquę aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes, aut salubres esse.
Concludit quod proposuerat, positisque inditijs salubritatis, quaerit an paludes possint aliquo modo esse sa¬
in non 2
mune
jolonon
lubres, inquiens.
ITEM si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque
ad septentrionem, aut inter septentrionem, & orientem, egque paludes excelsiores fuerint quàm littus
marinum, ratione uidebuntur esse constituta. Fossis enim ductis fit aquae exitus ad littus, & ex mari
tempestatibus aucto in paludes redundantia motionibus concitatur, marisque mixtionibus non pati¬
tur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque de superioribus locis natando proxime littus per¬
ueniunt inconsueta salsitudine necantur.
Paludes excelsiores quàm littus salubres eße possunt, ducuntur enim fossae, per quas exit aqua ad littus re¬
fluenti mari, mox ad eas fluxu redit, cuius salsedo, & amaritudo palustres bestias aut nasci non sinit, aut na¬
tas enecat; sed in huiusmodi re quatuor sunt, quae efficiunt salubritat em, caeli regio, situs, paludis motus, &
amarities aquae. Paludes primum secus mare esse debent, & uergere ad septentrionem uel inter septentrionem,
& orientem ratio, quia minus sentiunt Solis ardorem, minusque uaporum educitur, non attrabente Sole: pra¬
terea excelsiores esse debent, quàm litius marinum, nam si depressiores essent, aqua in eis insidens immobilis
redderetur, inficereturque stagnante lacu; Fluxus maris etiam in eas peruenire per fossas necesse est, ut uicibus
renouato humore, & recentior, & salubrior efficiatur: salsedo demum immissa enecat animalia, herbacque no¬
xias,, quae aerem inficiunt. ne uero a bsit exemplar earumquae dicta sunt, licet ratio satis efficax allata sit,
exemplar ponit Vitr.
EXEMPLAR autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Rauennam, Aqui
legiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt, proxima paludibus, quod his rationibus habent
incredibilem salubritatem ghis rationibus scilicet ratione situs, ratione motus, ratione salsedinis, excelsa
paludes fluxus, refluxusque undarum, & amaritudo habitabiles, & salubres reddit Gallicas
11119121
d
paludes.
Vtinam naturae uices non immutassent ea, quae Vitr. refert, de Aquilegia, Altino, Rauenna, caeterisque uici¬
nis paludibus, florentißimas, & saluberrimas urbes illas non desideraremus, quibus, caeli intemperies, aeris
pestilentia, aquarum insalubritas plus damni attulit, quàm barbarorum saeuities; euertunt sanè urbes, di¬
ruunt, diripiuntque hostiles manus, ferro & igni perimuntur homines, restat tamen regio, areaque ubi reaedifica¬
ri possit, & tempore innouantur homines post caedes maximas, nec semper bellis sunt obnoxij: At saeuiente
natura, infecto coelo, corruptis aquis uis rediuiua periens, nulla redeundi spe cogit deserere urbes, quae alio¬
quin securae, ac locorum commoditate munitae essent. Aquilegia nostris temporibus hieme uix est habitabilis.
Paludes igitur salubres eo modo esse possunt, quo Vitr. dixit; insalubres autem hoc qui sequitur modo.
QVIBVS autem insidentes sunt paludes, & non habent exitus profluentes, neque per flumina ne¬
que per fossas, uti Pontinae stando putrescunt, & humores graues & pestilentes in his locis emittunt,
quod & exemplo probat sumpto ab historia. Item in Apulia oppidum Salapia uetus, quod Diome¬
des ab Troia rediens constituit; siue (quemadmodum nonnulli scripserunt Elphias Rhodius) in 40
eiusmodi locis fuerat collocatum, ex quo incolae quotannis laborantes, aliquando peruenerunt ad
M. Hostilium, ab eoque publicè petentes, impetrauerunt, uti is idoneum locum ad moenia transfe¬
renda conquireret, eligeretque. Tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissimè quaesitis se¬
cundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatu, populoque Roma. petijt, ut liceret
transferre oppidum, constituitque moenia, & areas diuisit, nummoque sextertio singulis municipibus man
cipio dedit. His confectis lacum aperuit in mare, & portum è lacu municipio perfecit. Itaque nunc
Salapini quatuor millibus passibus progressi ab oppido uetere habitant salubri loco.
Pontinae paludes sunt pestilentes, quia insident, nec habent exitus profluentes aquae, neque per flumina, ne¬
que per fossas: Eadem de causa in Apulia Vetus Salapia erat inhabitabilis, quae cura, solertia, & pruden¬
tia M. Hostilij loco breui interuallo mutato salubris effecta est. Propius enim acceßit ad mare, & sestertijs 50
singulis areas aedificaturis ciuibus uendidit. quae res instar donationis imaginem uenditionis habet (ut inquit
Budaeus ex ea uenditione, quae municipium dicitur, quoniam nec omninò donatio, nec penitus est uenditio) la¬
cùm aperuit in mare, & portum è lacu perficit. Cic. contra Rullum inquit. Nisi forte mauultis his rebus,
atque hac luce P. V. In Sipontina siccitate, aut in Salpinarum pestilentiae finibus Rullo duce collocari.
Aulus Gell. libro sext odecimo municipij, coloniaeque discrimen ponit, uimque uerbi & significationem ex D
Adriani sententia scite declarat, inquiens. Municipes sunt ciues romani, ex municipijs suo iure, & legibus
suis utentes muneris tantum cum Pop. Rom. honorarij participes, a quo munere capescendo appellari uiden¬
tur nullis alijs neceßitatibus, neque ulla Po. Ro. lege adstricti, cùm nunquàm populus eorum fundus factus
esset. Primos autem municipes sine suffragij iure Caerites esse factos accepimus, concessumque illis ut ciuitatis
Romanae honorem quidem caperent, sed negocijs tamen atque oneribus uacarent, pro sacris bello Gallico rece 60