PRIMVS.
ioni dediti inueniuntur, alij extra religionis obseruantiam: ex his alij foris, alij domi uirtutis sua, & admi¬
nistratienis praestantiam exercebunt. Qui foris erunt, uel maritimis rebus, uel terrestribus copijs pro Rep.
praeerunt; illis portus, & stationes, nauigiaque, & naualia: his castra, & oppida constituentur, machinae utris¬
que, bellorumque tormenta, & armorum genera omnia conficientur: Qui domi manent excellentesque sunt, uel
ciuilibus controuersiis, & criminibus, hoc est iudicijs praesunt, uel consilijs, & deliberationibus de Rep. in¬
tersunt: iudicibus Forum, senatoribus Curia construenda est, atque ita consultum erit his, quibus non est cu¬
ra, cultusque religionis demandatus. sed religiosis aedes sacrae, fana, hospitalia, claustra, & huiusmodi alia
sunt comparanda, usu decentia, commodisque seruientia. Publicis operibus deseruiunt utiliter armamenta¬
ria, emporia, aeraria, horrea, munitiones, thermae: honorifice, arcus triumphales, sepulchra, metae, obelisci,
trophaea, Pyramides: iucunde, theatra, amphitheatra, circi, inambulationes, xisti, palaestraeque: iuste, carce¬
res & huiusmodi loca quibus rei contumaces, malique detinentur: atque haec sunt quae aedificationi publicae in¬
seruiunt. Priuatim uero ciues, & artifices, agricolaeque sunt considerandi, quibus aedificia pro cuiusque con¬
ditione, usu & commoditate parari debent in urbe, extra urbem, & ubi opus sit. Atque his omnibus absol¬
uetur prima illa & maxima pars Architecturae, quae aedificatio nominatur. De Gnomonices autem, ac
machinationis distinctione suo loco dicemus. Caeterum plura nobis animaduertenda sunt, priusquam ad opus
ueniamus; de quibus mox dicam: Primo imitari naturam eiusque opera debemus. Quaeritur autem unde sit il¬
lud, quod ars naturam imitetur. Soluitur esse conuenientiam quaudam inter principium illud quod naturam re
git uniuersam, & illud, quod artefactis moderatur. Vtrunque enim intelligentia quaedam est, nam rerum natura
mente dirigitur, ars quoque mentis est munus: inter utranque mentem conuenientia quaedam est. quorum igi¬
tur principia conueniunt similiaque sunt, & illa quoque similia sunt, atque in ea similitudinum comparatione sita
est imitatio: imitari uero nemo potest nisi conueniat cum eo quem imitatur: conueniet autem nunquàm nisi
usdem rationibus moueatur. quare qui imitari Virgilium, Ciceronem studebit, frustra conabitur, nisi ratio¬
nes, & regulas calleat illas, quibus adductus Virgilius, aut Cicero, ita fecit: ratio enim principium est, cum
qua consentire, oportet qui simile quid efficere uoluerit. qui ergo imitatur nihil aliud facit, quàm simile; si¬
mile autem a dissidentibus principijs nunquam fiet. Qui igitur sciuerit qua ratione Virg. & Cice. bene dixe¬
rint, eos facile poterit imitari. Sed nos ad rem. Imitatione naturae ars nititur ob principiorum similitudinem:
Consideremus igitur rerum naturam, ut artem quoque artificiaque ordinare sciamus; Naturae ordine prius est
res: deinde ornamentum rei. Ars igitur primum eße rerum considerabit, deinde ornamenta. quomodo enim
ornabitur, quod non est? res naturae constat materia, forma, compositione. Ars materiem, formam, com¬
positionemque considerabit, hinc primi secundi & aliorum librorum ordinatio: nam in primo de forma, in secun
do de materia, in tertio, quarto, quinto, & sexto de compositione, in septimo de ornamentia agitur. Natura ab
imperfectioribus, & communibus àd perfectiora, & propria peruenit, idem in artium tractatione, idem in
operibus obseruandum. Naturae principium potens, sapiens, heneuolum est: potentia magnas & firmas, sapien¬
tia pulchras, & ornatas, beneuolentia commodas & utiles res efficit. Ars quoque studebit firmitati; utili¬
tati, & uenustati, contra uim motricem, intelligentemque nunquam natura nititur, Ars idem obseruabit, nam
nec ea, quae inueniri non possunt, nec tam arduas res aggredietur, ut nulla ratione perfici possint, Natira
principium omnibus formis plenum esse oportet, quibus tanquam Ideis rerum utatur. Architecti mens ratio¬
ne simili ornata esse debet quampluribus ideis, quemadmodum uisum est suprae. Natura loci, temporis, mo¬
dique ministra est. Ars locum, modum, & tempus obseruabit. Partes similes, & dissimiles, natura ad finem
40 disponit, idem quoque ars faciet, exemplum & exemplar demum natura dedit, quemadmodum suo loco sepa¬
ratim singulis in rebus uidebimus, quare & naturam imitabimur in agendo, & quicquid agemus proposita
re aliqua egregia a natura ita formabimus, ut nihil in opere desit. Quoniam uero inter opera naturae humanum
corpus, & temperaturae perfectione, & partium proportione, & aspectus pulchritudine, & operis excellen¬
tia caeteris operibus antecellit, optime obseruatum est ab arte, ut ad humani corporis similitudinem, & men¬
suram ominia perfici debeant: atque vt Sol omnium caelestium rerim sic homo humanarum mensura est. At¬
que haec satis pro tempore dicta sint.
HAEC autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis, uenustatis.
Quae in operibus placent a natura, ab ingenio & a manibus proficiscuntur. Natura Pondus, leuitatem, ra
rum, densum, & alia huiusmodi praebet, ab ingenio electio, distributio, forma, & reliqua proueniint, manibus
50 secamus, polimus, scalpimus, pingimus. hac omnia complectuntur ab aedificatione, a Guomonica, a Machina¬
tione. Pucherimum autem est si bene considerantur ea, quae primo, secundo, & tertio capite continentur, u¬
dere quam belle omnia inter se consentiant, nanque à diffinitione, ortu officioque Architectura dignoscitur
necesitas firmitatis, uenuctatis, & utilitatis, quae simul haberi debent, nam perfecta non esset res illa que
paruo tempore utilis eset, aut nibil in se uenustatis haberet: hinc. Vitru. libro secunda cap. octauo, lbro
tertio cap. ecundo, & primo hoc libro capite sequenti, sexto item capite quarto, & undecimo pluribusque e¬
cis alijs de his tribus loquitur: cunque de uemastate mentione facit, eam intelligit, quae proportiomibus compa¬
ratur, non autem illam, quae ornamentis constat, de qua libro septimo: aliud enim est pulcporitudo alid oria¬
mentumn: interna enim res quadam est ipsa pulchritudo ac cum re nata, sed ornamenta exterius adbibentur,
pulchritudini super additum, posterius adueniens: venistas ab intelligentia Architecti: utilitas, a pronate,
60 firmitudo, a potestate, hinc illud poße uelle, & scire oportet eum, qui aliquid facturus est.