P RHIMEVIS.
genere explicabitur: simplicem ac puram uirginum incoruptarum teneritatem Corinthio exprimeinus: mo¬
deratam inter haec uitam, temperatasque actiones lonico. Atque haec ad decorem spectant, qui statione per¬
ficitur. Matri sanctissimae ac purissimae Dei magnificentissimas aedes componemus.
AD: consuetudinem autem decor sic exprimitur. cum aedificijs interioribus magnificis, item uesti¬
bula conuenientia, & elegantia erunt facta: si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus
autem humiles & inhonestos, non erunt cum decore. Item si Doricis epistylijs in coronis denticuli
sculpentur, aut in puluinatis capitulis, & columnis lonicis epistylijs exprimetur triglyphi, transtatis
ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis, offendetur aspectus, alijs ante ordinis consuetudi
10 nibus institutis.
Consuetudini aliquid dandum est: Denticuli a principio lonicis epistylijs Triglyphi Doricis, Zophoris scalpi
caeperunt; Consuetudo obtinuit, ut mos ille diu seruatus sit: qui ergo triglyphos Ionicis Zophoris, Denticulos
uerò Doricis epistylijs exprimet, is offendet aspectum ratione consuetudinis, cuius tanta uis est, ut saepe indeco
ra usu decentia, & decora; indecentia uideantur. Consuet udine quoque comparatum est, ut cum amplae,
ac magnificae ades construuntur, interioraque domus splendida uideantur, alta atria, amplisima peristylia, ta
blina, & conclauia reliqua sint ornatißima, uestibula quoque id est, aditus, non sint humiles nec inhonesti.
De his omnibus suo loco dicendum est quàm expeditißime; hoc autem loco cum dixit S capitulis, puluinatis
& columnis; intellexit Ionicum genus, non quod aliqu's unquàm in capitulis lonicis sumpserit triglyphos:
puluinata autem dicuntur à similitudine, de qua libro tertio dicemus.
NATVRALIS autem Decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones, aqua¬
rumque fontes in his locis idonei eligentur, in quibus fana constituantur: deinde maxime Aesculapio,
Saluti, & eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari uidentur. Cum enim ex pestilenti
in salubrem locum corpora aegra translata fuerint, & è fontibus salubribus aquarum usus submini¬
strabuntur; celerius conualescent: Ita efficietur, uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate di¬
uinitas excipiat opiniones. Item naturae decor erit si cubiculis, & bibliothecis ab oriente lumina ca¬
pientur: balneis, & hybernaculis ab occidente hyberno: pinacothecis, & quibus certis luminibus opus
est, partibus, a septentrione: quod ea coeli regio neque exclaratur, neque obscuratur Solis cursu:
sed est certa, & immutabilis die perpetuo.
Dè bis rebus quoniam quinto libro cap. x. & xij. & sexto, cap. septimo & alibi loquitur Vitr. iccirco
eò nos referimus barum rerum explicationem, quae hoc quoquè loco satis est manifesta. Legimus apud Xe¬
nophontem AAegisipolim ardentißima febre correptum, in Aphito cum uidisset templum Dionysii multo an
te umbrae desiderio captum, & aquarum frigiditate, eo loci se duci fecisse, tanti refert locorum uis, & de ijs
hominum opinio.
DISTRIBVTIO autem est copiarum, locique commoda dispensatio, parcaque in operibus sumptus
cum ratione temperatio. Haec ita obseruabitur, si primum Architectus ea non quaeret, quae non po
terunt inueniri, aut parari, nisi magno: Nanque non omnibus locis arenae fossitiae, nec cemento¬
rum, nec abietis, nec sappinorum, nec marmoris copia est: sed aliud alio loco nascitur, quorum
comparationes sunt difficiles, & sumptuosae. Vtendum autem est, ubi non est arena fossitia, fluuiati
ca, aut marina lota; Inopiae quoque abietis, aut sappinorum uitabuntur, utendo cupresso, populo, ulmo, pi
nu; reliqua quoque his similia erunt explicanda. Alter gradus erit distributionis, cum ad usum pa¬
49 trum familiarum, ad pecuniae copiam, aut ad elegantiae dignitatem, aedificia aliter disponantur. Nam
que aliter urbanàs domos oportere constitui uidetur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influent
fructus, non idem faeneratoribus, aliter beatis, & delicatis: potentibus uerò, quorum cogitationibus
Resp. gubernatur, ad usum collocabuntur, & omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificio
rum distributiones.
Quemadmodum dicendi genus (ideam graeci appellant) est orationis qualitas rebus, & personis accommo
data, & quemadmodum in perficiendo aliquo genere orationis octo requiruntur id est sententia, quam mente
animoque concipimus, Methodus, idest artificium, & modus, quo sententia extra ducitur: uerba, quae conce¬
ptionem exprimant: Verborum compositio, Color, & Figura: Numerus item, qui motus est quidam; Mem¬
bra item, & Clausulae orationis, quibus rebus idea quaedam, & species orationis absoluitur, ita in Archite¬
5° ctura species artis aliqua sex rebus perficitur: has emunerauimus ante, inter quas non parua res est distribu¬
tio: quae arti oratoriae tam est necessaria, quàm quae plurimum; & in re familiari maxime requiritur, immo
uno, & eodem uocabulo iconomiae guadet utraque. In Architectura uerò est copiarum & loci recta dispensa¬
tio: exemplum copiarum dispensationis allatum est a Vitr. non solum hoc locò, sed etiàm libro secundo, & ali
bi, ubi de rerum copijs mentio facta est: ratio similis de loci dispensatione, de qua libro sexto commodissime lo
quitur. Vbi capite viij. tractat de priuatorum & communium aedificiorum proprijs locis, & generibus ad
quascunque personarum qualitates conuenientibus, & quos hoc loco beatos, & delicatos uocat, ibi foren¬
ses, & disertos nominauit: quos hic potentes dicit, ibi nobiles, appellat, qui bonores magistratusque geren¬
do praestare debeant officia ciuibus; & ibi quoque faeneratoribus publicanos addidit. Ex uerbis autem Vitr. u¬
detur Iconomia idem cum dispositione & Eurithmia, & cùm decore esse: sed dispositio est loci dispensatio, qua¬
60 tenus locus est, Iconomia ea ratione, qua ad alicuius usum locus comparatur, Eurithmia aspectum, sconomia
commoditatem