LIBER
aliquantulum breuiora; facile intellexit modum, spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habita,
tanto fuisse, quàm aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset, quàm caetera: comprehen
sa autem mensura, herculani pedis secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modif¬
catus est. Atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem, quàm
alios, quanto Olympicum stadium caeteris pari numero factis anteiret. Ex his intelligitur cum mensurae ad
operis speciem accommodantur, uniùs partis cognita mensura, aliarum quoque magnitudinem facile digno¬
sci posse. Praecognito igitur pede, uel cubito humani corporis totius corporis proceritatem facile ratiocina¬
bimur. Eadem ratio in operum perfectionibus: Nam in metandis aedibus sacris magnitudinibus ratione per¬
specta unius partis ex propria operis ratione totum aedificium, quantum sit futurum perspicietur. Crassitu¬ 10
do columnae pro modulo hoc loco accipitur, ut in tertio uidebimus. Ex magnitudine quoque & triglyphi opus
Doricum mensuratur, ut in quarto uidetur. ubi triglyphus pro modulo habetur. Quid sit triglyphus suo lo¬
co dicemus. Aut embate in balistae foramine.3 Apondere saxi, quod balista mittere debet, foraminis ma¬
gnitudinem sumit Vitr. libro decimo, foraminis magnitudine scutulae magnitudinem metitur: scutulam enim
uult, quan dicunt, longam esse foraminum, 11 F. 2 latam duo, & sextae partis: in balista igi¬
tur; id quod ingreditur, idest, foramen, quod Embatem, ingessoremve appellant, sumitur pro mensura: Non
intelligit autem Vitr. foramen, dici peritriton, sed id quod peritriton dicitur sumi, & mensurari a balistae fo¬
ramine: cui uero parti respondeat illud uerbum, embate, si quis sensum eliciat, ex praeallegato decimi loco ui¬
dere poterit, ad illud uerbum §foraminis? esse referendum, nam in quarto embaten pro modulo accepit: fo¬
ramen igitur est modulus, quoniam ingreditur in metiendis balistae partibus. similiter intelligitur id, quod se¬
quitur, ?pauibus, interscalmio,? quae graece dipaichi: in uauibus metiendis ex spacio, quod est inter remos
interscalmium dictum, sumitur modulus, & mensura illa, forte a duobus cubitis sic dictum. legitur autem in
aliquibus codicibus dichisim, est autem dijax, & dijchisis gubernaculi pars illa, quę ansa dicitur. cuius
mensura ex interscalmio sumitur: sed obseruauimus in triremibus interscalmio partes omnes triremis
mensurari, ac ut inductionem absoluamus, dicimus cum Vitr.
ITEM caeterorum operum in membris inuenitur symmetriarum ratiocinatio. Decor autem est
emendatus operis aspectus probatus rebus compositis cum authoritate.
Videtur Vitr. ornamentum, & pulchritudinem quandam operis non dissimilem ab eurithmia diffinire,
cum dicit decorem esse emendatum operis aspectum; sed si quis consideret ea, quae sequuntur, Decorum po¬
tius diffinire uidetur. dum dicit, Probatus rebus compositis cum authoritate,? & dum triplicem deco¬
rem esse dicit: sed quia ubi est decorum, ibi etiam decor, & pulchritudo quaedam inest: ideo , ¬
os, idest decorem, pro decoro posuit. Est enim decorum decentia quaedam rebus, personts, locis,
siue in agendo, siue in loquendo accommodata: quale autem sit in Architectura decorum, ex sequenti di¬
luisione percipietur.
Is perficitur statione, qui graece setua riqus, dicitur, seu consuetudine,aut natura: Statione cum loui
fulguratori, & coelo, & Soli, & Lunae, aedificia sub diuo hypetraque constituuntur: horum enim deo¬
rum & species, & effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes uidemus: Mineruae, & Marti, &
Herculi aedes Doricae fient, his enim dijs propter uirtutem sine delicijs constitui decet. Veneri,
Florae, Proserpinae, fontium nimphis Corinthio genere constitutae aptas uidebuntur habere proprie¬
tates. quod his dijs propter teneritatem graciliora, & florida, folijsque & uolutis ornata opera facta au¬
gere uidebuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae, Libero patri, caeterisque dijs, qui eadem sunt simi¬
litudine, si aedes lonicae construerentur, habita erit ratio mediocritatis, quod & ab seuero more Do¬
ricorum, & a teneritate Corinthiorum, temperabitur earum institutio proprietatis.
Cum Decorum sit apta rerum proprietas, ratione triplici perficitur. Statione, consuetudine, & natura:
decor in stat: one est apta collocatio operis iusta naturae proprietatem illius rei, cuius gratia opus constituitur:
In consuetudine est obseruata usu partium decentia: in natura est electio loci, uel rei, quae a naturae condi¬
tionibus dignitatem parit. Exemplis confirmat uel potius explicat hunc decorem Vitr. tam in sacris, quàm
in profanis operibus. beuariq uès & locum, & habitum, & statum, & religionem quandam significat. si ex
his omnibus significationibus aliud quid permixtum concipiemus, certe decorem, qui statione perficitur, in¬
telligemus primum in loco, nam in aperto loco, & subdio louij, Soli, Lunaeque templa aedificari debent. Dein¬
de in habitu, habitus deorum diuersi diuersa templorum genera requirunt, seueri alij sunt, & ueneratio¬
ne quadamn soliditatequ; naturae insignes, ut Minerua, Mars, Hercules; alij teneritate & iuentute quadam
florentes, ut Venus, Flora, Proserpina: alij medio statu inter utrosque ponuntur, ut luno, Diana, Pac¬
chus, singulis aedificia conuenientia, sunt aptanda: seueritatem, & soliditatem prafert Doricum genus: tene
ritudinemn, & floriditatem, Corinthium: mediocritatem, Ionicum: in bis omnibus, & tatus & religio que
dam inest, ita ut beuaeriguès hac omnia complectatur: nostris autem temporibus non deest occasio huius deco¬
ris obseruandi, licet falsis dijs non aedificemus. Viri enim Dei amici qui in gloria confrmati sint tanquàm cae
li sidera alia alijs in splendore differentia, a nobis propria, & merita quadamueneratione coluntur, quorum
memoriam templorum adificatione conseruamus. Templa huiusmodi Vitruuiano exemplo retinere sium deco
rem facile poterunt, cum ad uitam, & mores eorum dum in terris agebant, respiciemus. Austeritas igitur
eorum, qui in solitudinibus aspere, & dure uitam ducebant, & corpus ieiunijs, & uigilijs macerabant Dorico 60
genere