PRIMVS.
quid habent suauitatis, & concinnitatis: haec ratio tam in Musicis, quam in cateris rebus arte factis Eurith¬
mia dicitur. Rithmus triplici modo dicitur. primo de rebus immobilibus afertur, ut eurithmos statua, adi¬
ficium, templum secundo de ijs, quae mouentur. unde eurithmos ambulare dicimus: tertio de uoce, & sic pro
prie rithmus est recta figurationum ordinatio: ubi est similitudo, errat facile mens, nec dist ncte res perci¬
pit, ubi uero sant partes rithmi euidentius aparet, id quod ordinatur. Rithmus uisa, ut in saltatione, aditua,
ut in cantu, tactione, ut in pulsu, sentitur.
Parsubiest 1. orthographia est, ubinero O. sciographia.
HAEC efficitur cum membra operis conuenientia sunt, altitudinis ad latitudinem latitudinis ad
longitudinem, & ad summam omnia respondeant suae Symmetriae.
Sua (inuquam) nam si responderent alienae, hoc est alterius rationis Symmetria, non adesset in aspectu iu¬
tunditas, quae in hac Eurithmie descriptione requiritur, ut plane patet, tum hoc loco, tum capite secundo &
ultimo tertij libri, & secundo sexti, & alijs locis pluribus. Quoniam uerò proportio a numeris ortum ha¬
bet, ideò factum est, ut omnibus alijs in rebus, in quibus inest proportio numeri nomen seruatum sit, & quo¬
niam longitudo, latitudo, & altitudo operum proportione inuicem respondere debent, & ubi proportio ibi ni
merus: iccirco eurithmiae nomen a Vitr: usurpatum est.
ITEM Symmetria est ex ipsius operis membris conueniens consensus, ex partibus que separatis ad
uniuersae figurae speciem ratae partis responsus.
Symmetria est ordinis pulchritudo, quemadmodum eurithmia dipositionis: non enim satis est mensuras
ordinare, hoc est aliam ante aliam ponere, sed necesse est mensuras illas inter se conuenire, idest aliqua propor
tione inuicem respondere. hinc est quòd ubi proportio est, ibi nihil superfluens esse possit, & quemadmodim na¬
turalis proportionis auctor est naturae instinctus, ita artificialis est artis habitus. binc oritur proportione a
forma potius, qudm a materia ortum ducere, & ubi non sunt partes, nec proportio est: nulla enim compara¬
tio effici potest. Nulla uero laus satis esse potest, quae proportionem commendet. In qua gloria Architett,
firmitas operis, & admiratio artis maxime cernitur quod erit manifestum, cum de proportionibus loquemur
50 libro tertio: tunc enim artis abscondita recludemus ostendentes, quae ratio sit in proportionibus, quibus ter¬
minis, quo usu, quibus effectibus, & qua ui efficiant, ut rerum uenustas, & magnificentia appareat. Symme¬
tria igitur est ratae partis responsus.
Vr in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito, caeterisque partibus symmetros est, sic est
in operum perfectionibus. Et primum in aedibus sacris, ut e columnarum crasitudinibus, aut e tri
glypho, aut etiam embate in balistae foramine, quod graeci deingrov uocitant, nauibus interscalmio,
quod Perngat,i dicitur. Item caterorum operum, e membris inuenitur symmetriarum ratiocinatio.
Cellius inqueit ex Plutarcho scite, subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum in reperienda, mo¬
dulandaqu, status, longitudinis que Herculis praestantia: Nam cum ferè constaret curriculum stadu, quoa ese
Pisis apud louem olympium, Herculem pedibus suis metatum, idque fecisse longum pedes sexcentos, catera
60 quoque stadia in Gracie terris ab alijs postea instituta pedum quidem esse numero sexcentum; sea tamen esse
aliquan¬