Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

LIBER 
orbiculos ttes, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. Ita tres ordines hominum 
ducentes, sine ergata celerirer onus ad summum perducunt. Hoc genus machinae polispaston appel¬ 
latur, quod multis orbiculorum circuitionibus, & fac ilitatem summam praestat, & celeritatem. Vna 
autem statutio tigni hanc habent utilitatem, quod ante quantum uelit, & dextra ac sinistra ad latera 
declinando onus deponere potest. Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae ratio¬ 
nes, non modo ad has res, sed ad onerandas, & exonerandas naues sunt paratae, aliae erectae, aliae planae, 
in carchesiis uersatilibus collocatae. Non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem 
ratione, & temperatis funibus, & trochleis, subductiones nauium efficiuntur. 
SSubtilem machinae rationem, & inuentum proponit Vitr. ostenditque quomodo fabricetur, & texturam fu¬ 
num tigni collocationem, & nomenclationem, usumque machinae declarat. Inde nos monet machinarum tra¬ 
ctoriarum usus esse plures, quam commemoratos. Erigitur tignum. Acapite funes habet quatuor religatos 
(hos retinacula uocat, nos sartias ut dixi) haec ad terram demittuntur, palisque infixis commendantur, ut 
supra dictum est. Officium retinaculorum est, machinam erectam, & nullam in partem proclinantem tenere. 
Sub haec retinacula, ubi religantur a lateribus tigni, chelonia duo figuntur, inter quae trochlea collocatur, & 
illis firmiter religatur. Sub trochlea pro cubili regula est bipedalis, lata senos, crassa quaternos digitos: cu¬ 
ius munus est, rectam trochleam continere, & a tigno remotam, ut commode funium textura fiat. Trochlea 
tres parantur, duae ex eis ternos habent orbiculorum ordines in latitudine. Funes hoc modo texuntur. tres 
ductarii funes ad machinae caput religantur, quorum capita demittuntur, & ex parte interiori trochleae infe¬ 
rioris per tres orbiculos superiores ordinate traijciuntur. Traiecta capita referuntur ad trochleam superio¬ 
rem, & trajiciuntur ab exteriori parte per orbiculos inferiores, & ita ab interiori parte demittuntur, & per 
secundum ordinem orbiculorum traijciuntur ad exteriorem partem. Iterumque ad secundum ordinem trochleae 
superioris referuntur, & traiecti per eos demittuntur, & ab tertio orbiculorum ordine ad caput machinae 
referuntur, & induntur in tres superiores orbiculos, inde ad machinae pedem demissa inseruntur in tertiam tro¬ 
chleam ibi colligatam: quam Graeci a, Latini Artemonem, nostri pasteccam dicunt. Haec tribus con¬ 
stat orbiculis aequabiliter collocatis, in quos induntur tria illa funium capita, quae dantur hominibus ad tra¬ 
hendum, ita ut singula capita tribus dentur, uel etiam pluribus, si facilius subleuari onera uelimus. Hoc ge¬ 
nus machinae ab orbiculorum numero polispastos dicitur. Effectus eius est ut relaxatis leniter retinaculis, in 
quam partem uelimus, eam proclinare faciamus, & onera deponimus, ubi opus est. Vsus machinarum om¬ 
nium praedictarum uarius est, & multiplex, & ex machinae accommodatione perficitur, siue in plano, 
siue in altum onera ducere propositum sit. Carchesia nos paretola uocamus, cuius formas cum diagrammate 
posuimus, quali nos utimur. alias ad formam literae A. facta erant. 
Cap. 
(tesifontis ratio ad grauia onera ducenda. 
VI. 
ON est alienum Ctesiphontis ingeniosam inuentionem exponere. is enim scapos colum¬ 
narum ex lapicidinis cum deportare uellet Ephesum ad Dianae fanum, propter magnitu¬ 
dinem onerum, & uiarum campestrem mollitudinem, non consisus carris, ne rotae deuora 
rentur, sic est conatus. De materia trientali scapos quatuor, duos transuersarios interposi¬ 
tos duobus longis. quanta longitudo scapi fuerat, complectit, & compegit, & ferreos chodaces, uti 
subscudes in capitibus scaporum implumbauit, & armillas in materia ac chodaces circundandos infi¬ 
xit, ita baculis iligneis capita religauit. Chodaces autem in armillis inclusi, liberam habuerunt uer¬ 
sationem, uti cum boues ducerent subiuncti, scapi uersando in chodacibus, & armillis sine fine uolue¬ 
rentur. Cum autem scapos omnes ita uexissent, & instarent epistyliorum uecturae, Filius Ctesifontis 
Metagenes transtulit eam rationem e scaporum uectura etiam in epistyliorum deductione. Fecit enim 
rotas circiter pedum duodenum, & epistyliorum capita in medias rotas, eadem ratione cum chodaci¬ 
bus, & armillis inclusit. Ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi chodaces uersabant 
rotas. Epistylia uerò inclusa uti axes in rotis, eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus peruenerunt. 
Exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant ambulationes. Neque hoc 
potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset. Non enim plus sunt ab lapicidinis ad fanum, quàm mil¬ 50 
lia passuum octo, ne ullus est cliuus, sed perpetuus campus. 
Chodaces Hero gnodaces uocat, nos tampagnos dicimus, sunt ferreae rotundae parte exteriore subscudiculae, 
in extremis scaporum, axiumque capitibus adactae, & implumbatae, per quas in armillis, hoc est in annulis, 
cerchiellos nos dicimus, scapi aut axes etiam torni uersantur, ut inquit Philander, & recte. Materiem 
autem trientalem intelligit quatuor pollicum crassitudine. infra autem dicit. §Cum trientes a bubus duce¬ 
rentur. 3 Cylindrus lapis est teres in modum columnae, quo areae coaequantur, nos coaequationem illam facere, 
orsare dicimus. Reliqua per se patent. 
NOSTRA uero memoria cum colossici Appollinis in fano basis esset a uetustare difracta, & me¬ 
tuentes ne caderet ea statua, & frangeretur, locauerunt ex eisdem lapicidinis basim excidendam. Con¬ 
duxit quidem Paconius. Haec autem basis erat longa pedes duodecim, lata pedes octo, alta pedes sex. 60 
Quam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer