NONIrIS.
est foramen per quod à castello aqua in tympanum descendit. Tympanum pro usi magnum erit, aereum pu¬
to esse faciendum, nè ab humore, quo semper est repletum, uitium faciat, hoc immobile erit, habebitque in extre¬
ma circinatione duodecim signa, uel tot partes; quot in anno sunt dies, & signiferum ad menstruas rationes collo
catum ex uero Solis motu, ita ut dies in una circinatione signentur, & numeri diu, & nomina mensum in alia,
inde gradus numeri, signaque in alijs. In summo tympani Cancri signum describatur, ad dextram intuentis Libra, in
imo Capricornus, ad sinistram uero ries nontetur, inter haec reliqua sint suis locis cum suis partibus descripta si¬
gna. à Cancro ad Capricornum ducito lineam pro tympani dimentiente. Diuidem postea circumferentiam tympani
in nouem partes aequales, & aequali diductione circim ad aliquam unam ex illis designatur aliud tympanum, cu¬
ius circinatio in partes octo pares diuiditur; & iuxta unius aequilatationem transfertur illud spatium ad tumn¬
panum maius, in quo describitur circulus, idem fit in paruo tympano, diuiditur is circulus in partes septem
equales, ex quibus una in quatuordecim particulas secatur, ex his quatuordecim unius interuallum, a cen¬
tro tympani in eius diametrum transfertur, & ibi fit signum in parte inferiori, & ab eo centro ducitur circi¬
natio quanta est una ex septem partibus. Idem fit etiam in maiori tympano. orbis is enim est tanquam eccen¬
tricus, & inter ipsum alier concentricus, sed ex parte inferiori orbiculare foramen in maiori tympano perfi¬
citur, ex quo effluit aqua, quae in paruum tympanum immittitur. in quo paruo tympano ijdem circuli sunt de¬
signati, scilicet eccentricus, & concentricus. hique certis lineis diuiduntur, ut ab illis è maiori tympano per¬
meet aqua plus & minus, ut usus postulabit. Altitudines & uacua tympanorum iuxta aquae capacitatem,
quam horologium quaerit, efficientur. In cultro aut minoris tympani foramen efficietur, quod Vitr. orbicu¬
lum uocat. huic lingulâ tanquam index adhaeret. Ab orbiculo aqua in subiectum uas fluit. Vtraque tympana
una coarctantur cardinibus ex torno ita factis, ut alter in alterum tanquam masculus infaemina meat. Par¬
uum uero tympanum ea parte, qua perforatum est, ad unguem aptetur ad planum maioris tympani, itam ut
nihil subintrare inter utrunque poßit. Haec ad similitudinem dicit Vitr. epistomiorum fieri. Epistomia qua¬
si ori adhibita sunt, quorum manubriorum uersatione patefiunt, aut obturantur eorum canalium ilares,
60 in quibus collecata sunt: Gallos, aut Gallettos nos dicimus, sunt quasi uerticilla. His ita collo¬
catis,
EE 2