Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

308 
Eiitoris terminisamt c. Ep i. Tropicorum g. & h. biin opposita parte lineis coniuangendi sant in 
sonis k qmp;. l. eas autem lineas Vitruuius diametros appellat, simt enim faturae diametrisaorumm hemicy¬ 
cliorum. ideo inquit. 
Qver diametri sunt aequè mediae diuidendae, ubi erunt literae m. & o. ibique centra signanda, 
& per ea signa, & centrum a, linea ad extremas lineas circinationis est perducenda, ubi erunt literae 
n d. Hac erit linea pros orthas radio aequinoctiali. uocabitur autem haec linea Mathematicis ratio¬ 
nibus Axon: & ab eildem centris, diducto circino ad extremas diametros, describantur hemicyclia 
duo, quorum unum erit aestiuum alterum hybernum. 
Ecce quàm scite necesarios sphaerae circulos, & dimetientes ad analemma deducit Vitru. axis ergo mundi 
per lineam q m a o p. designabitur. Tropicus Cancrisuper diametrum r o k. Capricorm Jupra g 
in l. radius aquinoctialis c f a n. finitor e a i. meridianus f q n p. 
Deinde in quibus locis secant lineae parallelae lineam eam, quae dicitur Horizon, in dexteriore par¬ 
te erit litera s. in sinisteriore u. idest ubi tropicorum diametri finitorem secant, ex una parte s. ex 
LIBER 
alia signetur u. Hic uero animaduertendum est, segmenta illa ostendere, quantum circinationis eorum cir¬ 
culorum extet supra finitorem, quanto uero subsit. unde dierum quantitas ex illis arcubus deprehendetur, 
ut patebit inferius. 
Et ab extremo hemicyclio ubi est litera g, ducatur linea parallelos axoni ad sinistrum hemicy¬ 
clium, ubi est litera h. Hęc autem parallelos linea uocitatur Lacotomus. idest linea, quae amplitu¬ 
dinem prafinit, quoniam ea linea ab uno ad alium tropicum traijcitur, & integrum declinationis Solis inter¬ 
uallum complectit ur, intra quod interuallum reliquorum signorum declinationes collocandae sunt. 
Et tum circini centrum collocandum est eo loci, quo secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi 
erit litera x, & deducendum ad eum locum, quo secat circinationem aestiuus radius, ubi est litera 
h. & centro aequinoctiali interuallo aestiuo circinatio circuli menstrui agatur, qui Monachus d ici¬ 
tur. Ita habebitur analemmatos deformatio. 
Linea latitudinis Lacotomus appellata diameter est eius circuli, ex quo radij menstrui meridiani sumuntur, 
qui circulus, dictus est monachus, & ut arbitror ego maenachus dicendus est. ut qui radios meridianos sin¬ 
gulorum mensium contineat. Alij miniaum dixere quod menstruum Vitr. appellat. nam Graece min; mensem 
signifcat. describitur circulus hic posito centro in sectione lacotomi, & aqunoctialis in signo r. & diducto 
ad extrema lacotomi. diuiditur is circulus in partes aquas duodenas, si tantum initia signorum quaerimus. na 
si alios uelimus radios collocare decumarum, uel aliarum partium signorum, plures erant diuisiones facien¬ 30 
dae. diuiso igitur eo circulo in partes duodenas, ducendae sunt lineae per eas partes aeque distantes diametris 
tropicorum ad circinationis meridianae lineam, & ab altero extremorum illarum per apicem gnomonis per¬ 
ducendae sunt ad lineam planitiae. & ita umbrarum meridianarum longitudines; ex suis cuiusque radijs erint 
praefinitae, & analemma constructum. 
CVM hoc ita sit descriptum, & explicatum, siue per hybernas lineas, siue per aestiuas, siue per ae¬ 
quinoctiales, aut etiam per menstruas, in subiectionibus rationes horarum erunt, ex analemmatis de¬ 
scribendae, subijcienturque in eo multae uarietates, & genera horologiorum, & describentur rationibus 
his artificiosis. omnium autem figurarum, descriptionumque earum effectus unus, uti dies aequinoctia¬ 
lis, brumalisque itemque solstitialis in duodecim partes aequaliter sit diuisus. Quas res non pigritia de¬ 
territus, praetermissi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inuenta sunt genera, descriptio¬ 40 
nesque horologiorum, exponam. Neque nunc noua genera inuenire possum, nec aliena pro meis prae¬ 
dicanda uidentur. 
Non solum ab aequinoctialibus radijs describendi analemmatis rationem sumere possumus, sed a quolibet 
alio signi radio meridiano. nam si sumatur aestiuus, uel brumalis radius in sua altitudine meridiana: cùm com¬ 
pertum sit aequinoctialem radium ab illis distare gradus uiginti tres, & dimidium, statim eum ponemus in ana¬ 
lemmate, ac demum cognita cuiusuis radij declinatione a quocunque libuerit incipere nobis integrum erit 
analemma conficere. SOmnium autem figurarum, descriptionumque earum effectus.? Hic palàm ostendit 
Vitr. antiquos in partes duodenas quemlibet diem distribuisse, ideo horologia, & eorum analemmata hac mente 
conficiebant, ut duodecim diei partes ostenderent; quod ex sacris etiam literis habetur, interrogante domino: 
Nonne duodecim sunt horae diei: haec genera horarum  dicebantur, alij planetarum horas illas uoca¬ 50 
bant, quod serie quadam singulis planetae dominabantur. sunt quoque nonnulli, qui eas inaequales uocant, 
quoniam hodiernae hesternis non aequantur, nec aestiuae hybernis, nec nocturnae diurnis pares sunt. Sed mitta¬ 
mus nomina, modo constet de rebus. Sed quid, per ea intelligit Vitr. cum dicit? subijcienturque in eo multae 
uarietates? quomodo in uno horarum genere uarietas erit?? respondetur: Vnum planè genus horarum esse, 
sed uarietas erat ratione planorum, in quibus horologia describebantur, & etiam diuersitas figurarum, ut 
inuentoribus placebat, eam uarietatem faciebat, quod sequenti capite ostendetur. Sed quomodo omnium fi¬ 
gurarum descriptionemque earum sit effectus unus, uti dies aequinoctialis, brumalis, itemque solstitialis in duo¬ 
decim partes aequaliter diuidatur, dieam postea. interim modestiam Vitruuij amplectere, & candorem animi 
diligito, qui aliena pro suis praedicanda non censet. Hanc ego imnitabor, & hortabor alios, ut imitentur, ne 
sibi quisque, quod minimum quid ad antiquorum inuentiones addiderit, integra instrumenta arroget. obrui¬ 60
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer