Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

LIBER 
magni fuerint; qui ab ipsa natione Chaldeorum profluxerunt, ostendunt. Primusque Berosus in in¬ 
sula, & ciuitate Coo consedit, ibique aperuit disciplinam. postea studens Antipater, itemque Achina¬ 
nolus, qui etiam non e nascentia, sed ex conceptione genethliologiae rationes explicatas reliquit. 
De natu ralibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xeno¬ 
phantes Colophonius, Democritus Abderites, rationes, quibus e rebus natura rerum gubernaretur, 
quemadmodum quosque affectus habent, excogitatas reliquerunt. Quorum inu enta sequuti, syd e¬ 
rum ortus, & occasus, tempestatumque significatus Eudoxus, Eudamon, Callistus, Melo, Philippus, 
Hipparchus, Aratus, caeterique ex Astrologia parapegmatorum disciplinis inuenerunt, & eas posteris 
explicatas reliquerunt. Quorum scientiae sunt hominibus suspiciendę, quod tanta cura fuerunt, ut 1 
etiam uideantur diuina mente tempestatum significatus post futuros, ante pronunciare, quas ob res 
haec eorum curis, studijsque sunt concedenda. 
Aedificiorum, ciuitatum, & urbium, ne dum hominum genituras mathematici solent explorare, syderaque 
orientia, & cadentia perpendere, ut cognoscant quid cuique euenturum sit, & praenuntient fata rerum. Vitr. 
reicit ab Architecto eam curam, quam multo magis renuere Christiani debent, quare & nos eam à nostris 
studiis (ut diximus) meritò abdicauimus. Sunt autem parapegmata (ut Philander notat) Astronomica 
instrumenta, quibus ortus, occasusque syderum, tempestatumque significationes cognoscuntur, at que inuenun¬ 
tur: dicta, quod ex multis uarijsque concinnata essent, siue tabellis, siue armillis, siue dioptris, & ligulis, 
siue aliqua alia parte. Caeterum Vitru. ea selegit ex Astronomia, ex quibus Gnomonum aequinoctialibus 
umbris analemmatorum inueniuntur descriptiones. Sunt autem illa, quae ad coeli motum pertinent, syderumque 
contrarias motiones spectant, & dispositio imaginum, utrinque ad xonam signorum distributa. Quare ad 
rem ueniamus, in fine libri positas inspicientes Tabulas a nostro praceptore Federico Delphino conditas, e 
quibus stellarum situs, & figuratio, partes, latitudines, & longitudines, itemque magnitudines elicere poteri¬ 
mus, & solidum sphaerae, stellarumque globum conformare. 
De horologiorum rationibus, & umbris gnomonum aquinoctia¬ 
li tempore Roma, & nonnullis alijs locis: 
VIII. 
Cap. 
— OBIS autem ab his separandae sunt horologiorum rationes, & explicandae menstruae die¬ 
rum breuitates, atque depalationes. 
 
Post longam, necessariam tamen digressionem, Vitr. aggreditur analemmatis tractationem, 
quod est gnomonices fundamentum, non enim conficere genus aliquod horologij docet, uiam 
tamen aperit ad horologia cuiusuis generis defignanda. Agit de Analemmate Ptolomaeus: in eius tractatum 
Federicus Commandinus scite commentarios scripsit, cui multae habendae gratiae sunt, cum pro communi uti¬ 
litate semper inuigilet: ego certe ab eius sententia nunquam discedam, atque ut illi demonstrationes rerum 
relinquam, ita cum eo usum analemmatis declarabo. Est autem quod Ptolomaei ingenium admireris, & Com¬ 
mandini honestos labores commendes, utriusque tamen industriam multum conferre ad Vitruuiani analemma 
tis usum existimabis, quod statim manifestum fiet. Age igitur ad Vitruuium accedamus, & mentem eius uni¬ 
uersam aperiamus altius repetentes. Propositum igitur est de secunda Architecturae parte, quae gnomonice 
a Graecis dicitur, pertractare. Vocabuli eius ratio a gnomone deducta est. gnomon enim norma uocatur, & 
quodcunque ad normam erectùm est. Consueuere autem veteres ab umbris in planum a Gnomonibus proiectis 
partes diei, hoc est horas cognoscere. Eam cognitionem gnomonicen a gnomone nominauerunt. Quoniam 
uero circa gnomonem aliae aliàs pro temporum & horarum diuersitate umbrae in oppositis planis proijcie¬ 
bantur, id obseruantes, analemmata coeperunt designare. Analemma enim est resumptio quaedam: nam prius¬ 
quam horologia describerent, designationes quasdam sumebant conquisitas ex Solis cursu, & umbra gno¬ 
monis ad describendorum horologiorum rationes accommodatas. Gnomonem uero schiathira, quasi umbra 
indagatorem primo libro Vitruuium uocaße uidimus: quemadmodum uero in aedibus fabricandis modulus ac¬ 
cipiebatur, hoc est certa illa, & minima mensura, qua aedificiorum partes metiri solemus, ita & in horologijs 
describendis analemma pro modulo habetur. His positis & stabilitis animaduertendum est ad ea. quae di¬ 
cturus sum, nam utilia erunt tum alijs multis speculationibus, tum gnomonices intelligentiae, quam optices quan¬ 
dam partem esse manifestum est, de qualibellum statim aedituri sumus. Ad eas mathematicas figuras, quae nobis 
in hoc opere mira iucunditate inseruiunt, praecipua conus accedit, & superficies illa, quae conica nominatur. 
Quid uero sit conus, & conica superficies hinc patebit. Imaginemur immotum signum, infra quod circulus de¬ 
scriptus sit, ex signo immoto ducatur linea ad ambitum circuli, quae ambiat integram circinationis lineam, 
describet illa figuram, quam conum mathematici, pyramidem vulgus appellant. Esto signum immotum ubi a. 
circulus infra positus b cd. asigno à descendat linea a b. quae circunferatur per ambitum circuli, 
donec eo redeat, unde disceßit, aio ita deformari conum, & inde superficiem fieri, quae conica nominatur: quae 00 
quidem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer