NOXKS.
Centaurus uero tenet in manibus simulachrum ferae, siue lupi, seu pantherae, seu uictimae a Chirone oblata,
Slocus inanis,? non nouit Vitr. coronam australem, quàm Proclus uraniscum nominat, quae collocata est
ante priores Sagitarij pedes, inter Piscem austrinum, & Thuribulum, quod ara dicitur, & facrarium a nonnullis,
AD Virginem, & Leonem, & Cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus subcingit
regionem Cancri, erigens rostrum ad Leonem, medioque corpore sustinens craterem, ad manumque
Virginis caudam subijciens, in qua inest Coruus. In qua, idest in qua cauda inest Coruus,
QVAE autem supra scapulas peraequè sunt lucentia. Ad Anguis interius uentris sub caudam sub¬
jectus est Centaurus. Iuxta Craterem, & Leonem nauis est, quae nominatur Argo, cuius prora ob¬
10 scuratur, sed malus, & quae sunt circa gubernacula eminentia uidentur, ipsaque nauicula, & puppis per
summam caudam Cani iungitur.
Id est Cani maiori, nam de minori statim loquitur, maior autem proprie Canis dicitur, habet autem in ore
fulgentissimam stellam, quae aliquando nomine totius syderis uocatur Canis, aliquando canicula, & syrius, ad
quam cum Sol accesserit duplicatur illius color. minor uerò canis procyon dicitur, & anticanis.
Geminos aut em minusculus Canis sequitur contra anguis caput. Maior item sequitur minorem.
Orion uerò transuersus est subiectus pressus ungula Tauri, manu laeua tenens clauam, alteram ad Ge¬
mellos tollens. Caput uerò eius basim. Canis paruo interuallo sequitur leporem. Intellige de ma¬
iori Cane.
Arieti, & piscibus Cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis
fusio stellarum, quę graece uocitatur hermidone. magnoque interuallo introrsus pressus nodus Serpen¬
tium attingit summam ceti cristam.
Piscium legit Philander, & non Serpentium, ita mihi arridet lectio, ut nisi addatur dictio in modum Ser¬
pentium, legam libentissime piscium, nam nodus ille piscium, & lineolae in modum Serpentium intorquentur,
& replicantur. non tamen nego praefulgentem stellam, quae in summis lineolis conspicitur, nodum, & sindes¬
mon uocari. quae etiam hermidone & commissura Piscium uocatur a Plinio, sed totam illam aduinculatio¬
nem intellexit Vitruuius.
Eridani per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis eapiens a laeuo pede Orionis. Quae
uerò ab Aquario fundi memoratur aqua, profluit inter Piscis austrini caput, & caudam Ceti.
Idest per speciem & imaginem Eridani profluit flumen stellarum, cuius fluminis fons incipit a lauo pe¬
de Orionis.
Quae figurata, formataque sunt sydera in mundo simulachra natura, diuinaque mente designata, ut De
mocrito physico placuit, exposui: sed ea tantum, quorum ortus, & occasus possumus animaduerte¬
re, & oculis contueri. Nanque uti septentriones circum Axis cardinem uersantes non occidunt
neque sub terram subeunt, sic & circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi
subiectus terrae, sydera uersabunda, latentiaque non habent egressus orientes supra terram, itaque eo¬
rum figurationes propter obstantiam terrae non sunt notae. Huius autem rei index est stella Canopi,
quae his regionibus est ignota, renuntiantibus negotiatoribus, qui ad extremas Aegypti regiones,
proximasque ultimis finibus terrae, terminationes fuerunt.
Excusat se Vitru. redditque causam, cur non omnes posuerit astrorum imagines, quemadmodum peritum
astronomum decebat, qui nulla horizontis ratione habita, de syderibus absolutè loquitur. ait enim se ea tan¬
1 tum proposuisse, quorum ortus, & occasus possumus animaduertere, & oculis contueri. esse uerò aliqua
latentia sub mundo, quae non habent egressus orientes supra terram, ostendit ex negotiatione negotiatorum,
qui ad extremas orbis partes meridiem uersus fuere. Exemplùm sumit à Canopo stella, quae est in sequenti re¬
mo nauis Argos. dicitur autem Canopus ab insula eiusdem nominis, vbi primum innotuit. Qui ab Arabia
Axaniam versus in meridiem ambulant, contra Canopum iter faciunt. Ea stella in ijs locis equus nomina¬
tur, eorum lingua Suhel, idest incendium, ob magnitudinem eius & radiorum multitudinem. Plinius eam lu¬
cere Traprobanae insulae affirmat. Ptolemaei tempore cum gradibus Geminorum 17. & decem minutijs
currebat, meridianam habet latitudinem grad. 75. declinat gradus 51. minut. 10. Sed temporibus
nostris septimum gradum Cancri occupat. Italis incognita est, Rhodianorum finitori proxima, quartàm si¬
gni partem consurgit Alexandrinis, atque ita altius emergit meridianis in partibus. plures autem Canopos
esse, qui legunt, non ignorant.
DE mundi circa terram peruolitantis, duodecimque signorum, & Septentrionali, meridianaque par
te syderum dispositione, ut sit perfectus docui. Nanque ex ea mundi uersatione, & contrario Solis
per signa cursu, gnomonumque aequinoctialibus umbris, analemmatorum inueniuntur descriptiones.
Caetera ex Astrologia, quos affectus habeant signa duodecim, stellae quinque, Sol, Luna, ad humanae
uitae rationem Chaldaeorum ratiocinationibus est concedendum. Quod propria est eorum gene¬
thliologiae ratio, uti possint ante facta, & futura ex ratiocinationibus astrorum explicare.
Cic. lib. primo de diuinatione inquit. Chaldaei, qui ex diuturna obseruatione syderum scientiam putantur
effecisse, ut praedici posset quid cuique uenturum, & quo quisque fato natus esset. Genethliologia diuinatio est,
qua ex natiuitate successus praedicuntur. Nos eam partem a nostris studijs abdicauimus.
60 EORVM autem inuentiones, quas scriptis reliquerunt, qua solertia, quibusque acuminibus, & quàm
magni