2LIBER
siue conuexa, siue cilindro similia: saepe enim directum lumen non impeditum effectus habet non inienustos: ho
rum omnium generalis quaedam ratio est: quae causas speculatur, non ultimasque tenet in Philosophia. Namque
illi subiecta est lux, oculis animisque mortalium iucundißima, quam cum in cubiculis, aediumque conclauibus,
estus, tempestatesque occlusi uitamus, adesse maximè expetimus: atque haec generis ratio est. Partis nomen
experimentum innuit: nam in plano, certa quadam, & praefixa nota, quae oculi uicem gerit, proiecturas aed
ficiorum, & corporum abscedentiasque, interualla, & superficies, & uersuras radijs ad eam ductis osten¬
dit, & pulcherrime, amabilissimeque oculos fallit, de qua quidem re nos suo loco dicemus: cùm de scenarum
prospectu in quinto, uel de pictura in 7. agemus.
PER arithmeticam sumptus aedificiorum consumantur, mensurarum rationes explicantur: diffici 10
lesque symmetriarum quaestiones, geometricis rationibus, & methodis inueniuntur.
Vulgi iudicio praestantißimae illae artes censentur: quae experientia, & usu absoluuntur: ab ipsis mathema
ticis profectae. quod quàm uerum sit, illi iudicent; qui noscunt quantum praestat rerum causas dignoscere.
Caeterum utrasque, & principes illas, & subiectas hasce necessarias Vitr. dicit esse Architecto. Arithmeticae
praxis ad rationem, & ad calculum ducitur, & necessaria est ad sumptus aedificiorum praeuidendos: inanis
enim labor, inutilis operum ingressus, cum sumptus deficit. multa sanè impediunt operum perfectiones: sed
pecuniae defectus maximè: unde in prooemio decimi Ephesiorum lex laudatur a Vitr. Nam Architectus cùm pu
blicum opus curandum sumit, pollicetur quanto sumptu id sit futurum tradita aestimatione magistratui bona
eius obligantur, donec opus sit perfectum: eo autem absoluto cum ad dictum impensa respondet, decretis, &
honoribus ornatur. Item si non amplius, quàm quarta in opere consumitur: ad aestimationem est adijcienda
& de publico praestatur, neque ulla paena tenetur. cùm uerò amplius, quàm quarta in opere consumitur: ex
eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur. Sed licet forte ratio ducatur facile, non tamen ita promptum
est noscere de quibus rebus facienda est, ideò in eodem loco inquit Vitr. §Nanque non sine poenâ grassarentur
imperiti sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur Architectu¬
ram. § Sed ulterius praeter supputandi rationem: quae figuratione, collectione, demptione, multiplicatione,
diuisione, & radicum inuentione, tam integrorum, quàm minutiarum, & certa quadam progressione con¬
stat, utilis Arithmetica est ad certam mensurarum rationem ostendendam, ac dubitationes explicandas, il¬
las inquam, quae Geometrica ope dissolui non possunt: quemadmodum libro nono Platonem, Pythagoram, Ar
chimedem fecisse legitur. & certè quidem certum est Platonis dictum, homines natura ad Arithmeticem aptos
ad omnes disciplinas idoneos esse: mirum enim ingenium, & mentis praestantia eorum est.
Historias autem plures nouisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus Architecti desi¬
gnant, de quibus argumentis, rationem cur fecerint quaerentibus reddere debent. quemadmodum si
quis statuas marmoreas, muliebres stolatas, & quae Caryatides dicuntur, pro columnis in opere statue¬
rit, & insuper mutulos, & coronas collocauerit percunctantibus ita reddet rationem, Caryas ciuitas Pe
loponessi cum Persis hostibus contra Graeciam consensit, postea Graeci per uictoriam gloriosè bello
liberati, communi consilio Caryatibus bellum indixerunt, itaque oppido capto, uiris interfectis, ci¬
uitate deleta, matronas eorum in seruitutem abduxerant: Nec passi sunt stolas, neque ornatus matro
nales deponere: uti non uno triumpho duceretur, sed aeterno seruitutis exemplo, graui contumelia
pressae, poenas pendere uiderentur pro ciuitate. ideò qui tunc Architecti fuerunt, aedificijs publicis
designauerunt earum imagines oneri ferendo collocatas, ut etiam posteris nota poena peccati Carva¬
tium, memoriae traderetur. Non minus Lacones Pausania Cleombroti filio duce Plateaeo bello pau¬ 40
ca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superauissent, acto cum gloria triumpho spolio
rum, & praedae porticum persicum ex manubijs laudis, & uirtutis ciuium, indicem uictoriae, posteris
pro trophaeo constituerunt: ibique captiuorum simulacra, barbarico uestis ornatu, superbia meri¬
tis contumelijs punita, sustinentia tectum collocauerunt, uti & hostes horrescerent timore eorum fo¬
titudinis affecti: & ciues id exemplum uirtutis aspicientes, gloria erecti ad defendendam libertatem
essent parati. itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia, & ornamenta eorum col¬
locauerunt, & ita ex eo argumento uarietates egregias auxerunt operibus. Item sunt aliae eiusdem ge
neris historiae: quarum notitiam Architectos tenerè oportet.
Ex V itruuians uerbis: quorum interpretatio facilis est, occasionem capere possimus non iniucundam,
cum mens erit in gratiam principum adificia ornare eorum factorum memoria, quae decus illis, contemptum Qo
hostibus, exemplum posteris parant. none egregie sub trabibus subiecti Seyt hae ponentur barbarico habitu, capite
circundato, cum de illius uictoriae monumentum relinquendum esset? sed haec inuentioni prudentis tribuenda sunt,
Qgomodo autem matrona illa, quae Caryatides dicuntur, sub oneribus collocarentur non declarat Fitr. Atha
neus loco quodamn uidetur innuere eas siuistra manu sublata ad pondus, altera deiecta stetisse. puto ego plura
Caryatidum genera fuisse: & maliebres statuas a primis illis Caryatidas fuisse nominatas. notat Hermolau
meus in castigationibus Plinanis Cap. quinto libri trigesimi sexti urbem Caryam a Pausania mult itudinis uo¬
cabulo Caryas pronunciari. Stola uero langa, & demissa uestis mat ronarum propria. de Pausania Thucydi
deg libro primo Spartanum Cleombroti filium Graecorum ducem dicit. Plutarchus ex Cliterno Agesilai, Pau¬
sanias in Laconicis eius Pausanie genus recenset, & cleombroti esse dicit, & in Archadia narrat eum subse¬
quentibus facinoribus benemeriti de Graecia nomen amisisse, prodidit enim quro Gracos & fame in templa Mi op
neruae