LIBER
autem natura ille stellae constant, obseruatores tamen ita eas diuisere. Duodecim igitur signa duodecim mensi¬
bus tribuuntur, quodlibet triginta gradus occupat, ideo annus, 360, diebus constat, & eo amplius, quo mo¬
tu obliquo Sol praeterit in uersatione contrarij motus, ut infra declarabo.
ITAOVE lucentia cum mundo, reliquoque syderum ornatu circum terram, mareque peruolantia, cur
sus perficiunt ad coeli rotunditatem, omnia autem uisitata, & uisitata temporum necessitudine
sunt constituta, ex quibus sex signa numero supra terram cum coelo peruagantur: caetera sub terram
subeuntia ab eius umbra obscurantur. Sex autem ex his semper supra terram nituntur, quanta pars
enim nouissimi signi depressione coacta uersatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius
contrariae uersationis necessitate suppressa, rotatione circumacta trans ex locis non patentibus, & ob¬
scuris egreditur ad lucem. Nanque uis una, & necessitas utrunque simul orientem, & oceiden
tem perficit.
Duo sunt caelorum motus experimento cogniti, alter quo ab ortu in occasum feruntur, quemadmodum quo¬
tidiana uersatione Solem, & Stellas oriri, ad medium consurgere, & per occasum rursus sub terra media ad or
tum ferri uidemus, qui motus primus, et diurnus nominatur. supra ipsum uero nihil est, quod sit sensibus subiectum,
spatio autem horarum uigintiquatuor uniuersum orbem ambit, diemque naturalem constituit. De hoc motu ue¬
locissimo hactenus loquutus est Vitr. dixitque per eum sex signa semper supra, sex uero infra horizontem ferri,
quod & uerum est, nam in quocunque horizonte sis, semper dimidium signiferi supra terram habes, & dimi¬
dium infra. cumque signifer sit unus e maioribus sphaerae circulis, & duodecim signis sit conformatus, è quibus
sex dimidium eius circuli occupant, necessario semper supra terram sex signa erunt, sex uerò infra delitescunt,
& quantum ex uno oritur, tantum ex altero deprimitur sub occasum. Alter motus est de quo infra ratioci¬
natur Vitr.hunc in modum.
EA autem signa cum sint numero duodecim, partesque duodecimas singula possideant mundi, uer¬
senturque ab oriente in occidentem continenter, tunc per ea signa contrario cursu Luna, Stella Mer¬
curij, Veneris, ipse Sol, itemque Martis, Iouis, & Saturni, ut per graduum ascensionem percurrentes
alius alia circuitionis magnitudine ab occidente in orientem in mundo peruagantur.
Declaranda sunt haec, quae breuissime a Vitr. ponuntur. Ait enim signa esse duodecim, & singula occupa¬
re duodecimam caeli partem, & omnia ab ortu in occasum ferri, & planetas contrario motu per ea signa
scandentes ab occasu in ortum moueri, & demum differentes esse eorum circuitiones. Primum igitur si¬
gna duodena sunt, quorum nomina haec habentur, Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius,
Sagittarius, Caper, Aquarius, Pisces. Numerantur signa ab eo segmento, quod ecliptica facit in equino¬
ctiali, nam cum circulo neque principium sit, neque finis ullus natura habeatur, rationi consentaneum est,
ut initium ab ea parte sumatur, quae communis est ortui, & occasui locorum omnium, & in qua cum sit Sol,
arcus diei maior fieri incipit arcu noctis. Signorum nomina sumpta sunt ab animali, aut re aliqua, quatenus
Sol sub ea signa subiens, efficit in haec inferiora affectiones similes ijs animalibus, uel rebus, a quibus nomina
illis imposita sunt. Aries cornibus duobus designantur hoc modo Y, Taurus etiam similiter duo cornua re¬
fert p, Gemini duo iuncti tractus exprimunt I. Castora, & Pollucem dicunt esse. Cancer oppositis
oculis, & prominentibus describitur qp;, Leo cauda patet Q, Virgo ex fibula uestis mp, Libra sua for¬
ma innotescit Q, quemadmodum Scorpius articulo a;, & Sagittarius telo P. Caper uero genu alli¬
gatum habet P. Aquarius fluxu ostenditur ae. Pisces dorso se communi uinculo tenent ). Haec de
signis, eorumque numero, nominibus, & caracteribus dicta sint. Quod uero singula duodecimam coeli partem 40
occupent, uidetur ex eo, quod triginta dierum spatio Sol uni signo uidetur subijci, quasi triginta partibus si¬
gnum constet, quas gradus nostri appellant, quoniam per eas partes, tanquam per gradus ascendit Sol, &
descendit, unde etiam Vitru. dixit §vt per graduum ascensionem percurrentes.? Signifer ergo est partium
360. quoniam si ducas 30. in 12. colliges 360. qui numerus ob maximam diuidendi commoditatem
assumptus est, ac parum a summa dierum totius anni uidetur abesse. Commoditas item numeri sexagenarij
effecit, ut is numerus caperetur. nam 60. habet dimidium, tertiam, quartam, quintam, & sextam partem,
& circulus omnis facile in sex partes diuiditur, quoniam eadem diductione circini, qua circulus diuiditur,
eadem inquam in sex partes diuiditur. ideo circinum nostri sextam uocare solent. Caeterum tertia, & quar¬
ta conclusio erat, omnes planetas per ea signa uagantes ab occasu in ortum moueri, & id facere contrario
cursu. Haec longo usu, & experientia cognita sunt, nam quemadmodum continuam uersationem ab ortu in 50
occasum experimento cognoscimus, quae omnibus orbibus communis est, & iuxta ordinem illum non solum coe¬
lestes orbes, sed etiam elementa, quae rariora sunt, in orbem feruntur, ita & secunda, aduersaque motio perspe¬
cta est, dum rerum indagatores obseruarunt ortus, & occasus stellarum, & Solis motiones. Nam uiderunt
Solem & sydera in orbe meridiano modo sublimia, modo depressa, interim in una, interim in alia parte orien¬
tia, & cadentia, unde axes alios, cardinesque & motus excogitarunt. Videntes etiam stellas orbibus haeren¬
tes, quas infixas dicunt, eodem semper inter se spatio distantes, & unam atque alteram, quae lucentior, & ma
ior esset, obseruantes, ex ea collegerunt septem errantia sydera succeßione quadam in orientem ferri, & pro¬
cedente tempore eandem haerentem stellam quasi comitantia cernentes, ab eaque digredientia, iterum cum ea
iungi, idque in Luna, quae proxima terris, & quam citissima est, praecipue obseruantes, secundum motum inue¬
nere, & etiam metiti sunt. Inuenere inquam ex unica obseruatione, metiti autem sunt ex pluribus, nam ob¬ 60
seruantes