PRIMVS.
Er. insequar ingressus antiquitatis rerum natutae, & corum, qui initia humanitatis, & inuentio¬
nes perquisitas seriptorum praeceptis, dedicauerunt: itaque quemadmodum ab his sum institutus,
exponam.
Alibi quoque pluries idem repetit. MAudiuisse quaque, & sermonem habuisse testatur tum alibi, tum
Cap. quarto octaui. Philologus enim fuit, & rerum naturae studiosus. Quarta conditio est laborum tole¬
rantia; uehemens animi propensio, aßiduus rerum sermo: unde illud est dictum, difficile esse inuenire hominem
ingenio acuto, & mansueto: sed Vitr. ingenio acuto, & animo patienti excelluit. Quinta ratio est nihil amplius,
quàm ueritatem quaerere: quam ut consequamur, necessaria est alia conditio: ea est ratio, & uia ueri, inie
niendi, quam methodum appellant. quae quoque nobis usui parum esset, nisi & aliam haberemus, illam scili¬
cet, quae in applicatione, & usu consistit. Quod uero Vitruuius appetens, & studiosus fuerit ueritatis, quod
regulam inueniendae, quod usum applicandae habuerit, satis liquet in diligenti ipsius inuestigatione, in ordina¬
ta artis tractatione, in apta rerum significatione. quod in prooemio quinti libri uidetur: & in progemio secun¬
di: cum de ordine illius uoluminis rationem reddit: praedictae septem conditiones ex allata Architestura diffi¬
nitione, & origine deducuntur: quod rectè consideranti est manifestum. Vitr. ergo enumerat quae, qualia,
quot, & quatenus ea sunt Architecto necessaria.
Et ut literatus sit, & reliqua. Quibus enumeratis rationem affert, cur ita oporteat in singulis Archite
ctum erudiri.
QVAE cur ita sint, hae sunt causae. literas Architectum scire oportet, uti commentarijs memoriam
firmiorem efficere possit.
Prudentis est iudicare, prudentia praeterita cum praesentibus conferens futura dignoscit, praeteritorum ratio
memoria continetur, ideo fit, ut Architecti iudicio memoria opituletur, firmitatem memoria comparat ex
frequenti lectione, firmitus enim res scriptis commendantur: necesse igitur est Architectum primam nabere in
stitutionem; quae ad rectè loquendum, & rectè scribendum refertur: ut memoriam firmet commentariorum
lectione: commentaria enim ideo dicta, quod menti committant, quae in illis continentur, unde postea commi¬
nisci mens potest: sunt enim breues, & expeditae rerum narrationes, breuitate autem memoriae consulunt. le¬
gendum igitur est, & lecta diu mente peruoluenda, alioquin lectio male cederet, nam sine frequenti meditatio
ne lectio negligentes homines faceret, scriptis enim fidentes, mentem destituunt. Vitr. igitur & Graecas, &
latinas calluit literas, Graecis nominibus usus est. AGracis se multa accepisse testatur, scire igitur literas est
grammaticam noscere, Grammatica enim litteratura nominatur. Deinde graphidos scientiam habere quo faci
30 lius exemplaribus pictis, quàm uelit operis speciem deformare ualeat. Mathematicis omnibus subiectae artes
sunt quaedam, quae ratione ab illis accepta se se ad opus accingant. Astrologiae, nauigatio, Musicae, praxis canendi;
Arithmeticae, pars illa, quae eodem uocabulo gaudet, sed exercitio constat. Geometriae solidorum, planorum¬
que commensus, & huiusmodi Vitr. & praecipuas illas, & subiectas habere Architectum debere dicit, nec
mirum, ab illis ratio, & res significans, ab his effectus, & res significata ostenditur: quarum rerum utramque
efficere Architectum declarauit. Graphidis peritia est lineamentorum recta ductio pictoribus, sculptoribus,
calatoribus, statuarijs, & huiusmodi alijs necessaria: quae praedictis inseruit artibus, ut Mathematicae inser¬
uiunt philosophiae, nam rerum commensus, & terminos colligit, magnitudinem. sed, & fines, magnitudo ue
rò normis, & regulis habetur, regulae pedibus & uncijs distinguntur, normae angulis, fines uerò extimos ra
dio, finitoreque, atque alijs instrumentis habemus, hinc partes inter se, & ad uniuersam magnitudinem compa
4° ratur, discrimine earum, & similes rationes dignoscuntur. quibus rebus, pictura, & colores addit, & um¬
bras: necessaria igitur est Architectographidis idest designationis, ut Itali dicunt, peritia. Nam Theatri
conformatio, scenarum descriptio, belicum linearum circunductio, & adificiorum, membrorumque defor¬
matio, ichnographia, & frontium descriptio, & alia eiusdem generis ab ea peritia desumuntur, quae à Geo¬
metria profecta lineas ad perpendiculum ducere, angulos formare, centra media inuenire multiiuges figuras
Aeehm
ducere ostendit, ideo Vitr.
GEOMETRIA autem plurima praesidia praestat Architecturae: & primum. Euthigrammi, & circini
tradit usum: è quo maximè, facilius aedificiorum in areis expediunt descriptiones, normarumque, &
atzom
librationum, & linearum directiones.
Mensurandi ars, quae Ceometria dicitur a terrae mensuratione, ortum habuit apud Aegyptios, designandis
G0 etiam aedificijs, atque omnium corporum descriptionibus maximè prodest: quemadmodum dictum est: prodest
∓ planis librandis, & dirigendis, quod in octauo libro erit manifestum: ratio enim rerum illarum, à Geome¬
tria petenda est: ex qua etiam usus circini, & normae deducitur. nam ea prouidet rectas, obliquas, infte¬
rasque lineas, iustos, amplos, & strictos angulos, iuga, circulos, circalorumque partes, figuras item, & cor
pora, pyramides, sphaeras, turbines, cilindros, & huiusmodi. quae omna trabibus fornicibus, tholis, ma
chinis, sciotericisque maximas, & incredibiles penè utilitates praestant.
ITEM per opticen in aedificijs a certis regionibus coeli, lumina rectè ducuntur.
Optice prospectus ratio est oculo, radio, interuallo absoluta totius partisque nomen. genus enum dire¬
ctim, reflexum, fractumque radium considerat: nam & lumen interualla diuersorum generum tangit: res que
diuersis medijs uidentur. perspicua media, & aliquatenus densa radios frangunt, cuiusmodi est aqua, utrum,
60 nuabes. sunt & aliqua corpora perpolita, qua radios remittunt, cuiusimodi specula siue plana siat, siae casa: