kaatataaa-
E
OCTAVVS.
illa, quaesit aquae ducendae gratia. quòd si locus ad millae passus sex pedes declinauerit; rapidus aquae cursus
fiet ita, ut nauibus sit incommodus, & periculo. Declinationem, & deuer itatem al uei pila in sulcum immissa
CHOROBATES.
probant imperiti, quae si decurrat, decliuem locum esse arbitrantur.
Caeterum alia ratio est peritorum, nam ijs utuntur instrumentis, quae Vi¬
tru. connumerauit, quae omnia angulo recto finiuntur, sed alterum alte¬
ro certius est. Quamuis uero secretioris indaginis ars librandi sit, quàm
modo explicare poßim, tamen non praetermittam quae ad usum spectabut.
Locus quo ducenda est aqua, aut intuitu ab aquae capite cernetur, aut in¬
tercipietur montium, uel aedificiorum obiectu. Si intueri eum possumus,
aut planum, per quod ducenda est aqua, aequabiliter se habebit, aut in tu
mulos insurget, utriusque rei ratio habenda est, in libramento montis,
uel rupis, uel aedificij; quod postea explicabo. Si uero cerni non potest,
obiectu aliquo, tunc tetrante cum dioptris utimur hoc modo. Pone ad ca
put aquae, si fons fuerit, uel ad incile tetrantem, ita ut perpendiculum ad
lineam lateris eius, quod in horizontem cadit, praecise aequatum cadat, per
pinnulas, aut dioptram prospice, & locum aliquem signato in monte, aut
in rupe obiecta, qui fontis capiti pari libramento respondeat. ad eum lo¬
cum postea accede, & eodem modo collocato tetrante alium locum quae¬
ras, ad quem aspiciendo per pinnulas, signum aliud aeque libratum facias,
ita enim a paribus libramentis ad diuersa loca accedes, donec te consti¬
tuas in eo loco, a quo prospicere, & intueri poßis locum, ad quem ducen
dam aquam sumpseris. Posito igitur tetrante eo modo, quo supra per pin
nulas, uideto locum, ad quem ducere aquam uoles. Quod si perpendicu¬
lum filo appensum eidem lineae, cui prius, adiaceat, scito a capite fontis
ad emissarium (ita enim locum uoco, ad quem ducenda est aqua) aequi¬
libratatam esse altitudinem. Quod si filum intra tetrantem incidat, de¬
pressius erit emissarium, quàm fons, uel incile, & aqua commode perdu¬
cetur. Si uero extra tetrantem linea perpendiculi cadat, scito aquam non
posse duci, quoniam altius erit emissarium, aqua uero ultra originem
suam urgeri, & cogi non potest, idest sua sponte altius origine sua non ex¬
urget. Quod autem dixi, superiori descriptione erit apertum. Vbi B.
fontis est caput, B C. prima inspectio. c. d. secunda post montem;
quae plana est, licet uideatur in descriptione ascendere D. e. tertia in¬
spectio a qua non potest aqua perduci, quoniam signum e. altius est si¬
gno D. sed d f. quarta inspectio est, & a signo d. ad f. dici aqua
potest, quoniam f. inferius est, & depressius d. igitur b. g. f.) est
aquae perductio. Quando igitur emissarium a fonte uideri non potest, ita
librandum est. Si uero uterque terminus uidebitur, aut modicis inter¬
uallis in librando signa ponimus, aut longioribus, si modicis certè fiet,
ut minus a flexo terrae ambitu directio abscedat. Quo autem spatia fue¬
rint maiora eo circumflexu terrae a recta librae linea decliuius esse inue¬
nietur. quare in his obseruandum est, ut in octonos stadios, decem ad mi¬
nus digitos declines. Si uero solum non omnino aequabile fuerit, sed inter¬
surget terrae tumulus, tunc oportebit terrae altitudinem ut primùm à ca¬
—
/
pite, & ab incili, postea ab emissario, & termino metiaris, ita enim cer¬
tior fies, quantum insurget terra interposita, nam si libella aut nor¬
60 ma utaris duplicem lineam considerabis, alteram, quam radium appello ab oculo spectantis ductum ad
parem