ocTAvVS.
corum modo, dentes exerti, sed leniter, cauda apri, uox equi; magnitudine asini, tergoris tanta craßitudo, ut
ex eo uenabula faciant, interiora omnia equi, & asini.
De aquis calidis, & quas habeant uires a diuersis metallis prodeuntes,
& de uariorum fontium, fluminum, lacuumque natu¬
Cap. 111.
VNT etiam nonnulli fontes calidi ex quibus profluit aqua sapore optimo, quae in
potione ita est suauis, uti nec fontanalis ab Camoenis, nec Martia saliens deside¬
retur.
Dixerat Vitr. nullas aquas naturaliter calidas esse cum dixit,? calidae aquae nulla est pro¬
prietas? ostenderatque unde calorem conciperent, scilicet a canalibus per quos transirent ignem continenti¬
bus ex aliqua materia, non esse autem calidas natura, argumento illo probauerat, quod calor in his diu non
possit permanere: saporem, odorem, & colorem, quem ex locorum, quos percurrunt natura conceperint, ideo
retinere, quod in earum raritate bene intinctus; & permixtus sit color, odor, & sapor, unde non facile tolli
potest. Harum igitur rerum occasione de aquis calidis agit, deque earum facultatibus, & de aquarum proprie¬
tatibus. Calidas autem quasdam boni saporis esse ait, ita ut fontanalis aqua non desideretur ab Camoenis,
nec Martia satiens, aquam a fontibus luci Camenarum, qui fuit extra portam capenam, intelligit, cum dicit
Afontanalem ab Camaenis.? Aquae uero Martiae uia Valeria conceptae ductus super portam exquilinam
ad thermas Diocletiani deductus est, prius tamen a Nerua fuerat in Coelium, & Auentinum montes deriuata.
HAEC autem perficiuntur a natura his rationibus. Cum in imo per alumen, aut bitumen, seu sul¬
phur ignis excitatur, ardore percandefacit terram, quae est circa se, supra se autem feruidum emittit
in superiora loca uaporem, & ita si qui in his locis, qui sunt supra fontes dulcis aquae nascuntur, of
fensi eo uapore efferuescunt inter uenas, & ita profluunt incorrupto sapore.
Hactenus unde aquae calidae incorrupti saporis oriantur, nunc de frigidis, & earum saporibus dicet. Qui
philologia delectantur, habent & hoc capite, unde animum uoluptate expleant: ostendit primum de causa
irruptionis fontium unde habeant ut ebullire uideantur.
SVNT etiam odore, & sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per
loca ardentia transeunt, & ab his per longum spatium terrae procurrentes refrigerati perueniunt supra
terram, sapore, odore, coloreque corrupto, uti in Tyburtina uia flumen Albula, & in Ardeatino fon¬
tes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, & reliquis locis similibus. Hi autem cum sint fri¬
gidi, ideo uidentur aspectu feruere, quod cum in ardentem locum alte penitus inciderunt humore,
& igni inter se congruentibus offensi, uehementi fragore ualidos in se recipiunt spiritus, & ita inflati
ui uenti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur, ex his autem qui non sunt aperti, sed aut sa¬
xis, aut alia ui detinentur per angustas uenas uehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum
tumulos, itaque qui putant tanta se altitudine, qua sunt grumi, capita fontium posse habere, cum ape¬
riunt fossuras latius, decipiuntur. Namque uti aeneum uas non in summis labris plenum, sed aquae
4° mensuram suae capacitatis habens e tribus duas partes, operculumque in eo collocatum cum ignis ue¬
hementi feruore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se
recipiens feruoris ualidam inflationem, non modò implet uas, sed spiritibus extollens operculum, &
crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti, rursus ad suum locum
residet. Ad eundem modum capita fontium, cum sunt angustijs compressa, ruunt in summo spiri¬
tus aquae bullitus; simul atque latius sunt aperti exinaniti per raritatem liquidae potestatis, residunt,
& restituuntur in libramenti sui proprietatem.
Monet aliquos, qui fontium capita librant, non semper librationis opus ab ipsis capitibus inchoandum,
nam saepe fit, ut quorum fontium capita uidentur esse in summis montibus, quos grumos uocat, re uera non sint
ibi, licet ebullire ibi, & erumpere uideantur, quod eo experimento dignoscitur, nam si quis latus aperiat fos¬
suris patentioribus residet aqua, & tanquam deferueat ad sui libramentum uenit. Extruditur autem ad
eam altitudinem uehementia concepti spiritus, & per angustas uenas exprimitur: cum uero dilatatur, quie¬
scit ad aquae modum feruentis in libere operculo detecto.
Omnis autem aqua calida, ideo quidem est medicamentosa, quòd in praeuijs rebus percocta, aliam
uirtutem recipit ad usum. Prauias res intelligit eas, quas aqua offendit, priusque exeat, & erumpat.
NAMQVE sulphurosi fontes neruorum labores reficiunt percalefaciendo, exugendoque caloribus e
corporibus humores uitiosos. Aluminosi autem cum dissoluta membra corporum paralysi; aut aliqua
ui morbi receperunt, fouendo per patentes uenas refrigerationem contraria caloris ui, reficiunt,
& ex hoc continenter restituuntur in antiquam membrorum curationem. Bituminosi autem interio¬
ris corporis uitia potionibus purgando solent mederi. Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti
60 Pinnae Vestinae, Cutilijs, alijsque locis similibus, quod potionibus depurgat per aluumque transeundo, etiam
strumarum minuit tumores.
Vestinos