SEPTIMVS.
aut quod alij V'iridem axunrum dicunt: hac autem creta optima Smyrnae nascitur, quae quoniam in Theodo¬
tij fundo inuenta est Theodotium Gracè nominatur. Ea ueteres ad nauium picturas utebantur. pro hac facti¬
cia utimur ex plumbo, & aceto. Auripigmentum, quod Gracè arsenicum dicitur, quid sit & quo colore, amp;
quomodo eo utantur pictores iam notum est. In Syria fodi Plin. dicit in summa tellure auri colore, sed fragili, la¬
pidum specularium modo. Sandaraca, & natiua, & arte facta est optima, Ponto nascitur, & proxime flumen
Hypauim fodinam habet, ea est arancij pomi colore, factitia est ex cerusa adusta, quae & ita a nostris di¬
citur minium.
De Minij rationibus.
Cap. VIII.
Ngrediar nunc Minij rationes explicare. id autem agris Ephesiorum Cilbianis primum me
moratur esse inuentum, cuius & res, & ratio satis magnas habet admirationes. Foditur
enim gleba, quae Anthrax dicitur, antequam tractationibus ad minium perueniat, uena
uti ferreo magis subrufo colore, habens circa se rubrum puluerem. Cum id foditur &am
plagis ferramentorum crebras emittit lachrymas argenti uiui, quae a fossoribus statim colliguntur.
Hae glebae cum collectę sunt in officinam, propter humoris plenitatem conijciuntur in fornacem
ut inarescant, & is qui ex his ab ignis uapore fumus suscitatur, cum resedit in solum fumi, inuenitur
esse argentum uiuum. Exemptis glebis guttae eae, quae residebunt, propter breuitates non possunt col¬
ligi, led in uas aquae conuerruntur, & ibi inter se congruunt, & unà confunduntur. Eae autem cum
sint quatuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, inueniuntur esse pondo centum. Cum in ali¬
quo uase est confusum, si supra id lapidis centenarij pondus imponatur, natat in summo, neque cum
liquore potest onere suo premere, nec elidere, nec dissipare; centenario sublato, si ibi auri scrupu¬
lum imponatur, non natabit, sed ad imum per se deprimetur. Ita non amplitudine ponderis, sed ge¬
nere singularum rerum grauitatem esse non est negandum. Id autem multis rebus est ad usum expe¬
ditum. Neque enim argentum, neque aes sine eo potest rectè inaurari. Cumque in ueste intextum
est aurum, eaque uestis contrita propter uetustatem usum non habeat honestum; panni in fictilibus
uasis impositi supra ignem comburuntur. Is cinis conijcitur in aquam, & additur ei argentum uiuum,
id autem omnes micas auri corripit in se, & cogit secum coire. Aqua defusa cum id in pannum infun¬
ditur, & ibi manibus premitur argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur, aurum
compressione coactu intrà purum inuenitur.
Non indiget viti. hoc loco, & multis alijs aliorum auctoritate fulciri, cum ipse prose satis sit explicatus,
& alios docuerit. quare ad reliqua.
De minij temperatura.
Cap. IX.
Euertar nunc ad minij temperaturam. Ipsae enim glebae cum sunt aridae, pilis ferreis con¬
tunduntur, & moluntur, & lotionibus, & cocturis crebris efficitur ut adueniant colores.
Cum ergo haec emissa erunt, tunc minium propter argenti uiui relictionem, quas in se
naturales habuerat uirtutes relinquit, & efficitur tenera natura, & uiribus imbecilla.
Itaque cum est in expolitionibus conclauium tectorijs inductum, permanet sine uitijs suo colore.
Apertis uero, idest peristylijs, aut exedris, aut caeteris eiusmodi locis, quo Sol, & Luna possit splen¬
dores, & radios immittere, cum ab ijs locus tangitur, uitiatur, & amissa uirtute coloris denigratur.
Itaque cum & alij multi, tum etiam Faberius scriba, cum in Auentino uoluisset habere domum ele¬
ganter expolitam, peristylijs parietes omnes induxit minio, qui post dies triginta facti sunt inuenu¬
sto, uarioque colore. Itaque primo locauit inducendos alios colores. At si quis subtilior fuerit, &
uoluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus, & aridus fuerit, tunc
caeram punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam seta inducat. Deinde postea carbonibus
50 in ferreo uase compositis, eam caeram apprime cum pariete calefaciendo, sudare cogat, fiatque ut perae¬
quetur, postea cum candela linteisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur. Haec autem
α Graece dicitur, ita obstans caerae punicae lorica non patitur, nec Lunae splendorem, nec Solis ra¬
dios lambendo eripere ex his politionibus colorem. Quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt of¬
ficinae, nunc traiectae sunt ideò Romam, quòd id genus uenae postea est inuentum in Hispaniae regio¬
nibus, ex quarum metallis glebae portantur, & per publicanos Romae curantur. Eae autem officinae
sunt inter aedem Florae & Quirini. Vitiatur minium admixta calce. Itaque si quis uelit experiri id si¬
ne uitio esse, sic erit faciendum. Ferrea lamna sumatur, in ea minium imponatur, ad ignem collo¬
cetur, donec lamna candescat, cum e candore color immutatus fuerit, eritque ater, tollatur lamna ab
igne, & si refrigeratum restituatur in pristinum colorem, sine uitio se esse probabit, sin autem per¬
60 manserit nigro colore, significabit se esse uitiatum. Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi.
Chryso¬
X 3