Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

LIIBER 
104 
rum distributione fiet; si spatia inter columnas duas craßitudines, & quartam unius craßitudinis columna 
continebunt, ita enim laxamenta columnarum, ita impedimenta ambulationum, ita obscurationem ualuarum, 
& signorum euitabimus, ita demum oculis satisfactum erit. Pycnostylos, & sistylos ambulationes, aditus, & 
aspectum impediebant. Diastylos, & areostylos periculum afferebant; Ergo eustylos inter extrema tanquam 
medium, in quo uirtus est posita, commoditatem, & uenustatem afferet. Si igitur unum & dimidium, uel duo pauca 
sunt, si tria plura, quàm par est, relinquitur duo, & quartam partem conuenire. Sed cur non ita duo, & dimidium, 
sicut duo, & quarta pars sat isfacient & opportunitati, & pulchritudini? Respondeo, duo, & quartam par¬ 
tem iustum commensum facere, cum medianum spatium laxius, & remissius faciendum erit, quàm extrema. 
Sed illud magis anim aduertendum, quod si a proportione subsesquitertia subtrahere uelimus proportionem, 
subsesquiquintam, reddetur subsesquioctaua. Ecce exemplum. Vnum cum dimidio sunt sex quartae, duo sunt 
octo quartae, duo cum dimidio decem quartae, tria duodecim quartae. Sex ad octo est in proportione subsesqui¬ 
tertia. decem ad duodecim in proportione subsesquiquinta. duc igitur duodecim per sex, reddes septuaginta 
duo. decem per octo, reddes octuaginta. inter septuaginta duo, & octuaginta cadit ratio subsesquioctaua. 
Nouem igitur magis respondet & senario, & duodenario, quàm decem. nouem quartae igitur erunt intercolum¬ 
nia elegantis formae; cuius ratio redditur a Vitr. hoc modo. 
FRONs loci, quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, diuidatur in partes unde¬ 
cim semis, praeter crepidines, & proiecturas spirarum. Si sex erit columnarum in partes decem, & octo 
si octastylos constituetur diuidatur in 24. & semissem. Item ex his partibus siue tetrastyli, siue exa¬ 
styli, siue octastyli una pars sumatur, eaque erit modulus, cuius moduli unius erit crassitudo columnarum. 
Intercolumnia singula praeter mediana modulorum duorum, & moduli quartae partis, mediana in 20 
fronte, & postico singula, ternum modulorum. Ipsarum columnarum altitudo erit modulorum octo, 
& dimidiae moduli partes. Ita ex ea diuisione intercolumnia, altitudinesque columnarum habebunt 
iustam rationem. 
Eustyliratio reditur hoc loco a Vitr. & ca ratione distribuit pradictos figurarum astectus, nam dum exa¬ 
stylum dicit, peripteron intelligit, & pro octastylo dipteron seu prseudodipterum; & pro tetrastylo prostylon 
forte, & amphiprostylon. dixi forte, ne uidear ignorare haec duo genera additione ad aedes in antis esse factas. sed 
quis prohibet quin & de illis intelligamus cum tetrastylae sint. Quod uero pro octastylo dipteron, & prseudodi¬ 
pteron intelligat, patebit ex his, quae paulò inferius dicturus est. vnde etiam fit ut etiam exastylon pro dipte¬ 
ro posuerit. quod & ratio postulat, nullibi enim eos figurarum aspectus distribuit. Volentes igitur aedes con¬ 
struere, aut eas ita faciemus, ut pro fronte quaternas columuas habeant; aut senas, aut octonas, aut etiam 38 
denas, quemadmodum in hypethro figurae genere. Si quaternas habiturae sunt, & eas secundum commodam, 
& elegantem formam ordinare uelimus, Frons loci, quae in aede constituta fuerit diuidenda est in partes unde¬ 
nas, & dimidiam; una ex his partibus pro modulo sumenda. quid autem sit modulus primo libro, & etiam hoc 
tertio dictum est. mensurae enim genus est notae, qua uniuersum opus metimur. Vnius moduli erit columnae cras¬ 
situdo. Cum igitur quaternae columnae sint, quatuor modulos in illis distribuemus. hae triâ interualla facient 
extrema duo, & medianum unum: in imo extremorum interuallo erit intercolumnium duorum modulorum, & 
quartae partis, tantundem in altero extremo. quaterni ergo moduli cum dimidio in extremis intercolumnijs 
ponemus; hi quatuor primis additi, reddent octo, & dimidium; mediano uero interuallo tres moduli tri¬ 
buentur; laxiore enim spatio medianum intercolumnium distentum ualuarum prospectum efficiet clario¬ 
rem. Tres igitur moduli octonis, & dimidio additis, constituent undecim, & semis. tot igitur partibus di¬ 40 
stribuenda frons est in tetrastylo commodo, & eleganti; modo crepidines, & proiecturas extremarum co¬ 
lumnarum in ea distributione non ponamus. Crepidines intelligo margines basium, & plinthorum, atque adeò 
proiecturas, extantesque partes ultra columnae scapum. Quod si eadem forma hexastylon, hoc est peripteros con¬ 
stituere uolumus, frontem in partes decem & osto diuidemus. In hoc genere quinque sunt intercolumnia. Co¬ 
lumnae sex; singulis columnis singuli moduli tribuentur; senos igitur modulos in columnis distribuemus, ter¬ 
nos in medio intercolumnio, ita nouem moduli reddentur, nouem autem quatuor reliquis intercolumnijs da¬ 
bimus, cùm singula binos modulos, & quartam partem occupent; ita demum decem, & octo moduli profron¬ 
te exastyli elegantis formae dabuntur. pari ratione si octastylos, idest si uel dipteros, uel pseudodipteros con¬ 
Jtituenda est, frons loci diuidetur in partes 24. & semißem. Octo moduli octonis columnis distribuentur. 
terni medio intercolumnio. ita reddentur undeni. supersunt sex interualla, quorum singulis binos modulos, et 5c 
quartam partem tribuendo, consumemus modulos tresdecim cum dunidio, qui undenis prioribus additi, sum¬ 
mam praedictarum 24. partium cum dimidia restituent. In his omnibus altitudo columnarum erit modulo¬ 
rum octo, & dimidio. Quibus positis nemo est, qui non uideat hypethron, idest decastylon distribui posse eius¬ 
dem elegantis formae artificio. nam frons diuidenda est in partes unam, & triginta. quarum una erit modulus, 
decem igitur moduli decem columnis distribuentur, medio interuallo terni. reliquis intercolumnijs, quae sunt 
octo, decem & octo, qui additi tredecim primis, reddent unum & triginta modulos. Sed nos ad Vitruuium. 
HVIvs exemplar Romae nullum habemus, sed in Asia Teo octastylon Liberi patris. Eas autem 
symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus octastylon pseudodipterive rationem inuenit. 
Ex dipteri enim aedis symmetria sustulit interiores ordines columnarum triginta quatuor, eaque ratio¬ 
ne sumptus, operisque compendia fecit. Is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam 69 
fecit,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer