TERTIVS.
ne parès ascendant ad templa. deinde ualuarum aspectus obstruitur, & signa, hoc est statua, occuiltantur: ae
demum ambulatio circa adem fit nimis angusta. Sed debemus ne nos ab hac forma abstinere? minimè, nam
& obscura oratio quandoque commendatur, & confusa, ut aliquid efficiatur. sic & crebritas columnarum,
quanquàm ea uitia habeat, quae Vitr. commemorat, habet tamen authoritatem quandam, & aseritatem;
quae alicui numini conuenire potest. Sed si quis dixerit se effecturum columnas adeo crassas, ut due crasitudi¬
nes earum, quibus intercolumnia includi debent, satis amplum spatium ambulantibus facere posint: responde
bo ego tunc columnarum altitudinem fore nimiam, & Plinthides intercolumnia occuparent, & ualua etiam
quae proportione respondere debent, impedirentur. Praeterea matronae plures duabus amplexae ad supplicatio¬
nes ire solebant, quare illis non pateret aditus.
DIASTYLI autem haec erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem intercolum:
nio interponere possumus, tanquàm est Apollinis, & Dianae aedis. Haec dispositio hanc habet difficul¬
tatem, quòd epistylia propter interuallorum magnitudinem franguntur.
Quemadmodum Pycnostylos, & sistylos seueritatem quandam praeseferebant ob crebritatem columnarum:
Ita Diastylos hilaritatem ob laxamentum, & remißionem intercolumniorum habet. periculum tamen est ne
adeò laxis interuallis frangantur trabes, quae epistylia nominantur, eo quod super colunas imponuntur; sed qua
ratione huic uitio mederi possimus, suo loco dicetur. arcubus enim supradictis epistylia tuemur, ne pondus im¬
positum ea frangat.
IN Araeostylis nec lapideis, nec marmoreis epistylijs uti datur, sed imponendae de materia trabes
perpetuae. Et ipsarum aedium species sunt barycę. Batycephalę, humiles, latae, ornantque signis
fictilibus inauratis earum fastigia Tuscanico more, uti est ad Circum maximum Cereris, & Herculis,
Pompeiani item Capitolij.
Quoniam in Araeostyli forma libera sunt intercolumniorum spatia, multo magis timendum est uitum for¬
mae diastyli, ne scilicet epistylia ob laxamentum frangantur. Quare nec lapideis, nec marmoreis epistylijs in ea
forma uti possumus, sed imponendae sunt trabes continuae ex dura materia, cuiusmodi robora sunt, quemadmo¬
dum quarto libro dicetur. ibi Tuscanicum genus pertractat, & infra cum araeostyli genus exequitur, osten¬
dit quo maiora spatia inter columnas cadunt; & craßiores, & minores columnas fieri debere. atque hoc est
quod hoc loco dicit & ipsarum aedium, id est araeostyli generis, species sunt humiles, latae, baricephalae; &
quoniam trabibus e materia in eo genere utebantur, ideo ebur superponebant, ornabantque signis, & figuris fi¬
ctilibus, inaurabantque eorum fastigia; qui mos a Tuscanis emanauit. Quoniam uero ultra tres crassitudines
libera interualla facere possumus, & quisque suo uti iudicio potest; ideo plurali numero est usus hoc loco, di¬
cens. Sin Araeostylis nec lapideis, & reliqua? cum in alijs unitatis numero sit usus, dum dixit pycnostylos
est, & item systylos est. Et diastyli autem haec erit compositio; & infra dicit.
Quaritur hoc loco quid sibi uelit Vitr. per ea uerba. baricae, baricephalae. dicunt nonnulli Tuscanico
more trabium antepagmenta ebore constituta fuisse, quod Vitruuius libro quarto cap. septimo uidetur innue
re. quibus assentio, modo illud addam, quod in prsalmo quadragesimo quarto, ubi dicitur§ in domibus ebur¬
neis, ubi Gracus habet , sacri interpretes Bapes domos interpretantur, aut turres
eburneas, quae sunt ecclesiae ubiuis terrarum, in quibus una fide colitur Deus. hoc uero nomine maxima aedi¬
ficia intelligunt, Athanasius in eo loco ornatas, & selectas domos, & sumptuosa templa uareis appellari di¬
cit, ita etiam Dydimus interpretatur. illis & reliqui assentiunt. caeterum si uaricae legas, & diagramma aedis
4° Tuscanicae in quarto libro positum inspicias, uidebis columnas inter se tam longo interuallo distantes, ut diua¬
ricatis cruribus eam speciem similem dicere possis. quam interpretationem approbo, quoniam Vitruuius de spe
cie illius aedis loquitur, & postea etiam addit, baricephalae, ut ostendat ornatum ex ebore epistyliorum adpa¬
ctum ligno. nisi forte superuacuam illam dictionem reijciamus. Et nos ibi Tuscanicam aedis ichnographiam,
& orthographiam posuimus. VVti est ad circum maximum Caesaris? Plinius libro 35. cap. 12. Plastae lau¬
datißimi fuere Dimophylus, & Gorgasus. Idemque pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum
utroque genere artis suae excoluerunt, uersibus inscripti Graece, quibus significarunt a dextera opera Dimophy¬
li esse, a parte laeua Gorgasi. Ante hanc aedem Tuscanica omnia in edibus fuisse author est Marc. Varro. Ex
hac cum reficerentur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas eße. Item signa ex fastigijs disper¬
sa. & supra dixit eodem Cap. Deburadis inuentum est rubricam addere, aut ex rubia cretam fingere, primusque
personas tegularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia protypa uocauit; postea idem ectypa fecit.
Hinc & fastigia templorum orta, propter hunc plaste appellata. Et infra eodem Capite. De plastice loquens.
praeterea elaboratam hanc artem Italiae, & maxime Etruriae. Turrianumque à Fregellis accitum, cui locaret.
Tarquinius priscus Iouis effigiem in capitolio dicandam. Fictilem eam fuisse, & ideo eam mirari solere. Fi¬
ctiles in fastigio templi eius quadrigae de quibus saepius diximus. haec Plinius.
REDDENDA nunc est ratio Eustyli, quae maxime probabilis, & ad usum, & ad speciem, & ad fir¬
mitatem rationes habet explicatas, namque facienda sunt in interuallis spatia duarum columnarum
& quartae partis columnae crassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quod erit in fronte, alte¬
rum quod erit in postico trium columnarum crassitudine. Sic enim habebit & figurationis aspectum
uenustum, & aditus usum sine impeditionibus, & circa cellam ambulatio authoritatem.
60 Elegantis formae, firmaeque & commodae species, quae eustylos nominatur, à commoda, & concinna columna¬