Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

LIEER 
imiuersalis, ≈ indistincta ad claram perceptionem propius peruenimus. Similis ratio in mente cernitur. Ideo 
Vitr. indistinctam, & confusam quandam Aedium perceptionem, quae aspectui subiecta est, non sine ratione 
proposuit. eamque a figura, quae commune sensile est, desumpsit. Accedentes autem ad ades proprius, spa¬ 
tia amp; interualla columparum consideramus. Haec spatia cum in alijs adibus couferta sint, in alijs remissa; 
in alus quoque laxiora, oculis praebent diuersa rerum discrimina, effectusque uarios reddunt; nam uel dignita¬ 
tem, uel iucunditatem, uel asperitatem quandam praeseferunt. Caeterum non sine regulis efficiuntur huusmo¬ 
di spatia, quemadmodum docebit Vitr. Ex interuallis igitur, patijsque columnarum quinque aedum species in¬ 
ueniuntur. Quarum nomina haec sunt. Pycnostylos, systylos, Diastylos, Araeostylos, Eustylos. Qud uero haec 
sibi nomina uelint, exponit Vitr. inde interuallorum regulas in quaque specie instituit; mox ad partiales descri¬ 
ptiones magis deueniens; de contracturis columnarum, quae fiunt in summis; & de adiectionibus, quaefiunt 10 
in medijs columnis, sermonem facit. Ac demum in tertio, & postremo huius uoluminis capite de fuidatio¬ 
nibus praecepta tradit, ac paulatim ad bases, columnarum ornamenta, capitula, trabes, zophoros, coronas, 
& fastizia peruenit. Ita ut Ionicum genus hoc libro perficiat. Pycnostylos igitur est quod crebris columnis 
constat. Confertum genus uocat Albertus, Systylos paulò remißioribus, sub confertum idem nominat. Dia¬ 
O. Sciographia dipteros. 
I. Orthographia. 
 
 
 
 
 
 
 
stylos amplius patentibus subdispansa species appellatur ab eodem. Araeostylos dispansa, rarius quàm opor¬ 40 
teat inter se diductis. Sed quomodo rarius quàm oporteat. ergo faciendum est aliquid aliter quàm oportet? 
minimè. Sed infra huius ratio reddetur, & quomodo fiet quod oportet, ex eo quod fieri non oportere uidetur, 
ostendit. SEustylos interuallorum iusta distributione.3 Qua ratione autem singulae species ordinentur, sta¬ 
tim demonstrat, inquiens. 
ERGO Pycnostylos est cuius intercolumnio unius, & dimidiatae columnae crassitudo interponi po 
test, quemadmodum est Diui Iulij, & in foro Veneris, & si quę aliae sic sunt compositae. 
Conferta, & densa species, quae Pycnostylos dicitur, ea est cuius intercolumnia singula sunt crassitudine, & 
dimidiatae columnae spatio. Crassitudinem intelligo diametrum imae columnae. huius exemplum inuenies in ue¬ 
stigio, & ichnographia superiori, aedis scilicet, quae hypethros nominatur. Exemplar uero eorum templorum, 
quae Vitr. adducit, nullum restat. Veneri autem genitrici Caesar dictator aedem instruxit. 
ITEM systylos est in qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit collocari, & 
spirarum plinthides aeque magnae sint eo spatio, quod fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est 
Fortunae aequestris ad theatrum lapideum, & reliquae, quae eisdem rationibus sunt compositae. 
Plinthides sunt imae basium partes, ideo nuncupatae, quia forma earum laterum formas uidentur habere 
Plinthi enim lateres a Graecis dicuntur, qui forma quadrata constant. Plinthum ergo tam magnam esse Vi¬ 
tr. dicit, quantum est spatium inter duas plinthos. Exemplum huius est in Ichnographia superiori eius formae, 
quae dipteros nominatur. Theatrum lapideum Philander intelligit theatrum Pompeij, quod mansurum primus 
omnium extruxit. id igne consumptum restaurauit Tiberius, post C. Caligula. inde Claudius. Postremo Go¬ 
thorum Rex Theodoricus. Eius uestigia dicuntur esse, quae in campo Florae in stabulo Vrsinorum uisuntur. 
Quoduero ad fortunam equestrem attinet, notandum quod Tacitus libro 14. refert, Equites pro Augustae ua¬ 60 
letudine
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer