LIEER
2
Ea autem paritura proportione, qua ahalogia dicitur. nalogiam cierorationem, uel ratomi¬
comparationen uocahali proportionem ominant. hae quiast ostenadtir.
PEOPOETIO est ratam partis membrorumin omni opere, toriusqu, commodulatio, ex qua fa¬
tio efficitur symmetriarum.
Nos sipra commanioremn proportionis difitionem atulinus, modo V'itru. presor signisicatione desan¬
te d Arehitecture opu eanden aplicat nquiens, Proportionemese quandam modulorumn responsongn.
quam ep parterimicen, g ad totiun qpus relate solent habere. Modaliam in prino nolumine uocanit mensi¬
ram praasumptan er notam, qua partes operun metimntur,ideo proportio in operibus nibilaliad est quän
modulorum, p mensararun colatoin eo in quio vel partes inter se, uel totum sinuil conmenuant.
Ex, quo ratio efficitur symmetriarum: Symmetriam alibi commensam uocauit, idest mensira¬
rum responsus.
NaMQVE non potest ades ulla sine symmetria, atque proportione rationem habere compolitio¬
nis nisi ut ad homines bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.
Ostendit a quo natura ex emplo mensarae dessampta sant, Docet enin natura, pt in templis metiendis eas
mensaras somanuas,quae uerum Dei templun ( hoc est homo)mnetir solent, in cuius compositione ommis rel¬
quarun erium admiratio continetur. Ideo certisina, &pleberima ratione factun est, ut antiqui ab bu¬
mano corpore mensaras rerum colligerent. quapropte & Vitr. recte dirisse uisas est,cum dixit. 8 Nanque
non potest ades alla sine jymmetria, at que proportione rationem habere compositioni, uis iti a hominsbe¬
ne figurati membrorum habuerit exactam rationem. 8 Caterum ut cognoscainus qua ratione mensurae al
humano corpore desampta sint, nobis ostendit Vitr. omnem eiusdem corporis rationem, inqunens.
CORPVS enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam, & ra¬
dices imas capilli esset decimae partis. Item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum
tantundem. Caput a mento ad summum uerticem octauae, tantundein ab ceruicibus imis.
Antequam sensum Vitruuij aperiam, pauca explicabo ad huius rei intellectum necessaria. Mensura tri¬
olex est, perfectionis, aequalitati: & quantitatis. Perfectionis mensura est, cum res una perfectior est ceteris
suh eodem genere contentis. Ita homo mensura est perfectionis caterorum animalium, caeteris enim perfectior
est. Aequalitatis mensura dicitur ≈ cum mensura tantum, & nil amplius, & nil minus continet, quanta est
res mensurata, ita amphoram uini solemus mensuram uocare. Quantitatis mensura est, cum magnitudo qua¬
dam pluries sumitur, qua res mensuratur. Ita cubitus pannum metitur, de hac sermo est, hac a perfectionis me
sra capitur, hoc est ab homine. Mensurare igitur nil aliud est, quàm magnitudinem ignotam per notam 30
ostendere quanta sit. ideo ratione factum est, ut a partibus humani corporis mensurarum ratio habita sit, &
prasertim a capite, in quo uis omnis sensuum uiget. Vult igitur Vitr. totum hominis corpus decem capitibus
constare, modo per caput intelligas spatium illud, quod est a mento ad radices capillorum, quod os capitis no¬
minauit, nam si spatium a mento ad summum uerticem intelligas octo capitum, erit totius humani corporis
figuratio. Decimae item pars totius est ab articulo manus ad extremum medium digitum. Octaua uero à men
to ad summum uerticem, item octaua ab ceruicibus imis, scilicet ad summum uerticem. Ceruicem intelligo
posteriorem colli partem, ab occipitio ad spinam tendens.
A SVMMO pectore ad imas radices capillorum sextae, ad summum verticem quartae. Ipsius au¬
tem oris altitudinis tertia pars est ab imo mento ad imas nares: nasus ab imis naribus ad finem medium
superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli, ubi frons efficitur, item tertiae partis. Pes
uero altitudinis corporis sextae. cubitus quartae. pectus item quartae.
Nemo est qui non agnoscat in Vitruuio inesse mendum, cum animaduertat ad ea, quae sibi hoc loco uidentur
aduersari, nolo ego esse iudex, nolo item non animaduertere ubi mendum sit. Vt uero ratione ostendam quod di
xi: afferam ea quae certa sunt, ac facili quadam uia ostendam quod sentio. de alijs uero, qui copiose humani
corporis mensuras posuere, nil afferam, cum quisque suo iudicio utatur. Quod ad Vitru. attinet huiusmodi est.
Duco lineam a. b. tam longam, quam futura est humani corporis statura, eam in octo partior aequales par¬
tes suis punctis distinctam: superiorem partem a. c. octauam pono pro capite. idest a mento ad summum
verticem, ita ut a. sit vertex. c. mentum, rursus eandem lineam a. b. in decem partes diuido, & didu¬
cto circino decimam eius partem colligo, & a punto. c. ubi mentum posui uersus a. decimam illam colloco,
& signo puncto d. spatium igitur c. d. erit decima pars totius corporis proceritatis, etiam erit spatium 1o
a mento ad radices capillorum, & summam frontem. rursus partior lineam a. b. in sex partes, & unam ex
illis transfero a puncto d. uersus partem inferiorem, in cuius termino pono e. ibi erit summum pectus, à
quo ad verticem summum, erit quinta pars, sic enim legerem in Vitruuio, quia ita ratio postulat: spatim ue¬
ro quod est inter c. & d. hoc est a mento ad radices capillorum in tres partes diuido, unam hoc est supe¬
riorem fronti concedo, alteram naso, tertiam a naribus ad mentum produco. Ita hominis os, faciesque dinidi¬
tur. Pes est sexta altitudinis totius pars, cubitus quartae: modo & longitudinem manus intelligas. pectus
item quartae. quod ita intelligo, ut imum pectus capiat, nam a summo pectore ubi. e. ad summum uerticem
ubi a. sexta pars est. imum igitur pectoris ad uerticem metitus est, cum dixit. §Pectus item quartae.? quoa
si ita non est, mendum proculdubio manifeste apparet, & si ita est, nescio an & recte intelligatur.
RELIQVA quoque membra suos habent commensus proportionis, quibus etiam antiqui pi¬ Co
ctores,