M. VITRUVII POLLIONIS
12
torum noverit, astrologiam coelique rationes
cognitas habeat. Quae cur ita sint, hae sunt
causae. Literas architectum scire oportet, uti
commentariis memoriam firmiorem efficere pos¬
sit. Deinde graphidos scientiam habere, quo
facilius exemplaribus pictis, quam velit operis
speciem, deformare valeat. Geometria autem
plura praesidia praestat architecturae: & primum
R
euthygrammi & circini tradit usum, e quo ma¬
xime facilius aedificiorum in areis expediuntur
Hrattalmag
a
descriptiones; normarumque & librationum &
Hråd
linearum directiones. Item per opticen in ae¬
dificus, a certis regionibus coeli, lumina recte
ducuntur. Per arithmeticen vero, sumptus aedi¬
ficiorum consummantur, mensurarum rationes
explicantur, difficilesque symmetriarum quae¬
itiones geometricis rationibus & methodis inve¬
niuntur. Historias autem plures novisse oportet,
quod multa ornamenta saepe in operibus archi¬
tecti designant, de quibus argumentis rationem,
cur fecerint, quaerentibus reddere debent,
Quemadmodum si quis statuas marmoreas mu¬
Hiker 5 279
liebres stolatas, & quae Caryatides dicuntur, pro
columnis in opere statuerit, & insuper mutulos
& coronas collocaverit, percontantibus ita red¬
det rationem. Carya civitas Peloponnesi cum
Persis hostibus contra Graeciam consensit: post¬
ea Graeci per victoriam gloriose bello liberati
communi consilio Caryatibus bellum indixe¬
runt. Itaque oppido capto, viris interfectis, ci¬
vitate deleta, matronas eorum in servitutem