ARCHITECTURAE
358
tione vaccinium cum lacte temperantes, purpuram fa¬
ciunt elegantem. Qui non possunt chrysocolla propter
caritatem uti, herba, quae lutear appellatur, succum
caeruleum inficiunt, & utuntur viridissimo eolore. Haec
autem infectiva appellantur. Propter inopiam coloris,
simili modo cretam formosam, sive annulariam, vitro
miscentes, inficiunt Indici colorem.
XXVIII.
De normae inventione.
Quoad omnes usus normae ratio subtiliter inventa vi¬
detur, sine qua nihil utiliter fieri potest. Hoc modo erit
disponenda. Sumantur itaque tres regulae, ut duae sint
pedibus binis, & tertia habeat pedes duos uncias X. ac
regulae aequali grossitudine compositae extremis acu¬
minibus iungantur, schema facientes trigoni. Sic fiet
periti norma composita.
XXIX.
De horologii institutione.
Multa variaque genera sunt horologiorum; sed Pe¬
ligni & Hemicycli magis aperta, & sequenda ratio vi¬
detur. Pelignum enim horologium dicitur quod ex dua¬
bus tabulis marmoreis vel lapideis superiore parte la¬
tioribus, inferiore angustioribus componitur: sed hae
tabulae aequali mensura fiunt, & quinis lineis directis
notantur, ut angulum faciant, qui sextam horam signa¬
bit. Semis ergo ante primam, & semis post undecimam
supplebunt XII. numeros horarum, sed iunctis aequali¬
ter ante, & extensis in angulo summo iuncturae cir¬
cinum figes, & angulo proximum circulum facies, a
quo primum lineae horarum partitae aequaliter no¬
tantur. Item alium maiorem circulum ab eodem pun¬
cto anguli facies, qui prope oram tabularum attingat,
ad quem aestivis temporibus gnomonis umbra pervenit.